Nova Vulgata33,1Et introivit iterum in synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam;
Nova Vulgataet observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.
2curaret ut accusarent illum
5manum tuam | manus illi
Nova Vulgata3,3Et ait homini habenti manum aridam: “ Surge in medium ”.
Nova Vulgata3,4Et dicit eis: “ Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ”. At illi tacebant.
Nova Vulgata3,5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “ Extende manum ”. Et extendit, et restituta est manus eius.
Nova Vulgata3,6Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Nova Vulgata Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea
7a Galilaea et Iudaea secuta est cum
Nova Vulgataet ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum.
8et trans Iordanen et qui circa Tyrum
Nova VulgataEt dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum.
9sibi deserviret propter
Nova VulgataMultos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
10sanabat
Nova Vulgata3,11Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “ Tu es Filius Dei! ”.
Nova Vulgata3,12Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.
Nova Vulgata 3,13Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.
Nova VulgataEt fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare
14Et fecit ut essent Duodecim cum illo
Nova Vulgatahabentes potestatem eiciendi daemonia:
15et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi
Nova Vulgataet imposuit Simoni nomen Petrum;
16nomen Petrus
Nova Vulgata3,17et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui;
Nova Vulgata3,18et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum
Nova Vulgata3,19et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.
Nova Vulgata Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
20Et veniunt
Nova VulgataEt cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “ In furorem versus est ”.
21dicebant enim quonian
Nova Vulgata Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”.
22quoniam Beelzebub habet et quia in principe
Nova Vulgata3,23Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere?
Nova Vulgata3,24Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;
Nova Vulgataet si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare.
25super semetipsam
Nova VulgataEt si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet.
26dispertitus est et non potest
Nova VulgataNemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.
27Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere
Nova Vulgata3,28Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint;
Nova Vulgataqui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ”.
29reus erit
Nova Vulgata3,30Quoniam dicebant: “ Spiritum immundum habet ”.
Nova Vulgata Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.
31Et veniunt mater eius et fratres
Nova VulgataEt sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “ Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ”.
32et fratres tui foris quaerunt te
Nova Vulgata3,33Et respondens eis ait: “ Quae est mater mea et fratres mei? ”.
Nova Vulgata3,34Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: “ Ecce mater mea et fratres mei.
Nova Vulgata3,35Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ”.