Nova Vulgata6Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui.
1et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum
Nova VulgataEt facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
2admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia
Nova VulgataNonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo.
3Mariae, frater Iacobi et Ioseph | nonne et
Nova Vulgata6,4Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.
Nova Vulgata6,5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;
Nova Vulgata6,6et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.
Nova Vulgata Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
7convocavit | potestatem spirituum immundorum
Nova Vulgataet praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
8non peram non panem
Nova Vulgatased ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
9sed calciatos
Nova Vulgata 6,10Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.
Nova Vulgata Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
11quicumque non receperint
Nova VulgataEt exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
12praedicabant
Nova Vulgata6,13et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.
Nova Vulgata Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”.
14et dicebat quia
Nova Vulgata6,15Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”.
Nova VulgataQuo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”.
16Herodes ait | a mortuis rexurrexit
Nova Vulgata 6,17Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Nova Vulgata6,18Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”.
Nova Vulgata6,19Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:
Nova Vulgata Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum et audito eo multum haesitabat et libenter eum audiebat.
20audito eo multa faciebat
Nova VulgataEt cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
21accidisset Herodes natalis sui fecit cenam principibus et tribunis
Nova Vulgatacumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”.
22saltasset et placuisset
Nova VulgataEt iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”.
23illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium
Nova Vulgata6,24Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”.
Nova Vulgata6,25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”.
Nova VulgataEt contristatus rex propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere
26simul recumbentes noluit eam contristare
Nova Vulgataet statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere
27sed misso speculatore praecepit afferri caput eius in disco et decollavit
Nova Vulgata6,28et attulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit illud matri suae.
Nova Vulgata6,29Quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.
Nova Vulgata 6,30Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.
Nova VulgataEt ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant multi, et nec manducandi spatium habebant.
31Venite seorsum
Nova VulgataEt abierunt in navi in desertum locum seorsum.
32Et ascendentes in navi abierunt
Nova Vulgata Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi, et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.
33et pedestre et de
Nova VulgataEt exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
34multam turbam Iesus
Nova VulgataEt cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
35hora multa fieret | et iam hora praeterivit
Nova Vulgatadimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ”.
36in proximas villas | cibos quos manducent
Nova VulgataRespondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”.
37date illis manducare et dixerunt ei
Nova VulgataEt dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”.
38ite et videte
Nova Vulgata6,39Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.
Nova VulgataEt discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.
40discubuerunt in partes per
Nova VulgataEt acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.
41et dedit discipulis
Nova Vulgata6,42Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
Nova Vulgataet sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
43et sustulerunt reliquias fragmentorum
Nova VulgataEt erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.
44qui manducaverant quinque milia
Nova Vulgata Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
45ut praecederent eum
Nova Vulgata6,46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
Nova Vulgata Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
47cum sero esset
Nova VulgataEt videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.
48et circa quartam vigiliam
Nova Vulgata6,49At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
Nova Vulgata6,50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum; nolite timere! ”.
Nova VulgataEt ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant:
51et plus magis
Nova Vulgatanon enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.
52erat enim cor
Nova Vulgata Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
53cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth
Nova Vulgata6,54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
Nova Vulgata6,55et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Nova VulgataEt quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.