Nova Vulgata88,1In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
Nova Vulgata8,18Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
Nova VulgataMisereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;
2quia ecce iam
Nova Vulgataet si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”.
3quidam enim ex eis
Nova Vulgata8,4Et responderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ”.
Nova VulgataEt interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Qui dixerunt: “ Septem ”.
5Et interrogavit
Nova Vulgata8,6Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.
Nova VulgataEt habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.
7et ipsos benedixit et iussit adponi
Nova Vulgata8,8Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Nova VulgataErant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
9erant autem qui manducaverunt
Nova Vulgata 8,10Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.
Nova Vulgata8,11Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
Nova VulgataEt ingemiscens spiritu suo ait: “ Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ”.
12ingemiscens spiritu ait | si dabitur
Nova VulgataEt dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
13ascendens iterum abiit
Nova Vulgata 8,14Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.
Nova Vulgata8,15Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ”.
Nova VulgataEt disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
16Et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
Nova VulgataQuo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?
17Quo cognito Iesus ait illis: Quid cogitatis
Nova Vulgata8,19quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”. Dicunt ei: “ Duodecim ”.
Nova Vulgata“ Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”.
20Quando et septem panes | sportas fragmentorum
Nova VulgataEt dicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”.
21dicebat eis quomodo nondum
Nova Vulgata Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.
22rogabant eum ut illum tangeret
Nova VulgataEt apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”.
23inpositis manibus suis interrogavit |si aliquid videret
Nova VulgataEt aspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”.
24ait: Video homines velut arbores ambulantes
Nova VulgataDeinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.
25ita ut videret clare
Nova VulgataEt misit illum in domum suam dicens: “ Nec in vicum introieris ”.
26vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
Nova Vulgata Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines? ”.
28alii vero quasi unum
Nova Vulgata8,28Qui responderunt illi dicentes: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ”.
Nova VulgataEt ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem me dicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”.
29Tunc dicit illis
Nova Vulgata8,30Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
Nova Vulgata Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
31quoniam oportet
Nova Vulgata8,32et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum.
Nova Vulgata33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “ Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum ”.
33Petro dicens
Nova Vulgata 8,34Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Nova Vulgata8,35Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
Nova VulgataQuid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?
36proderit homini
Nova VulgataQuid enim dabit homo commutationem pro anima sua?
37Aut quid
Nova Vulgata8,38Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.