Nova Vulgata9Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”.
1Dico vobis quia sunt | veniens in virtute
Nova Vulgata Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;
3Candida nimis velut nix | non potest tam Candida
Nova Vulgata9,3et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.
Nova Vulgata9,4Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
Nova Vulgata9,5Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.
Nova VulgataNon enim sciebat quid responderet, erant enim exterriti.
6quid diceret | timore exterriti
Nova VulgataEt facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
7vox de nube dicens | filius meus carissimus
Nova Vulgata9,8Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Nova Vulgata 9,9Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Nova VulgataEt verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”.
10quid esset: Cum a mortuis resurrexerit
Nova VulgataEt interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”.
11pharisaei et scribae
Nova VulgataQui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?
12respondens ait | cum venerit primo restituet | in Filium hominis
Nova VulgataSed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”.
13Quia et Elias | quaecumque voluerunt
Nova Vulgata Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.
14veniens ad discipulos suos vidit
Nova Vulgata9,15Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.
Nova Vulgata 9,16Et interrogavit eos: “ Quid inter vos conquiritis? ”.
Nova VulgataEt respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;
17Et respondens unus de turba dixit
Nova Vulgataet ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ”.
18qui ubicumque
Nova Vulgata9,19Qui respondens eis dicit: “ O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ”.
Nova VulgataEt attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum, et corruens in terram volutabatur spumans.
20adtulerunt eum | statim spiritus | elisus in terram
Nova Vulgata9,21Et interrogavit patrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait: “ Ab infantia;
Nova Vulgataet frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”.
22eum et in ignem
Nova VulgataIesus autem ait illi: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”.
23si potes credere
Nova VulgataEt continuo exclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva incredulitatem meam ”.
24cum lacrimis aiebat
Nova Vulgata9,25Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ”.
Nova VulgataEt clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “ Mortuus est! ”.
26exiit ab eo | quia mortuus est
Nova Vulgata9,27Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
Nova Vulgata 9,28Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”.
Nova VulgataEt dixit illis: “ Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ”.
29in oratione et ieiunio
Nova Vulgata Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.
30praetergrediebantur Galilaeam
Nova VulgataDocebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
31docebat autem | quoniam filius | tertia die
Nova Vulgata9,32At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
Nova Vulgata 9,33Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”.
Nova VulgataAt illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
34quis esset illorum maior
Nova Vulgata9,35Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”.
Nova Vulgata9,36Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:
Nova Vulgata9,37Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.
Nova Vulgata Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”.
38Respondit illi Ioannes dicens | qui non sequitur nos et prohibuimus eum
Nova Vulgata9,39Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
Nova Vulgataqui enim non est adversum nos, pro nobis est.
40adversum vos, pro vobis
Nova VulgataQuisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
41in nomine meo
Nova Vulgata Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
42si circumdaretur | mitteretur
Nova Vulgata 9,43Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem.
Nova Vulgata
44ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur
Nova Vulgata Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam.
45in vitam aeternam | in gehennam ignis inexstinguibilis
Nova Vulgata
46ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur
Nova Vulgata Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,
47in gehennam ignis
Nova Vulgata9,48ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur;
Nova Vulgataomnis enim igne salietur.
49et omnis victima salietur
Nova Vulgata9,50Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.