Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 9

Evangelium Secundum Marcum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 9 Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”.
1 Dico vobis quia sunt | veniens in virtute
Nova Vulgata
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;
3 Candida nimis velut nix | non potest tam Candida
Nova Vulgata 9,3et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.
Nova Vulgata 9,4Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
Nova Vulgata 9,5Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.
Nova Vulgata Non enim sciebat quid responderet, erant enim exterriti.
6 quid diceret | timore exterriti
Nova Vulgata Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
7 vox de nube dicens | filius meus carissimus
Nova Vulgata 9,8Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Nova Vulgata
9,9Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Nova Vulgata Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”.
10 quid esset: Cum a mortuis resurrexerit
Nova Vulgata Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”.
11 pharisaei et scribae
Nova Vulgata Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?
12 respondens ait | cum venerit primo restituet | in Filium hominis
Nova Vulgata Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”.
13 Quia et Elias | quaecumque voluerunt
Nova Vulgata
Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.
14 veniens ad discipulos suos vidit
Nova Vulgata 9,15Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.
Nova Vulgata
9,16Et interrogavit eos: “ Quid inter vos conquiritis? ”.
Nova Vulgata Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;
17 Et respondens unus de turba dixit
Nova Vulgata et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ”.
18 qui ubicumque
Nova Vulgata 9,19Qui respondens eis dicit: “ O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ”.
Nova Vulgata Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum, et corruens in terram volutabatur spumans.
20 adtulerunt eum | statim spiritus | elisus in terram
Nova Vulgata 9,21Et interrogavit patrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait: “ Ab infantia;
Nova Vulgata et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”.
22 eum et in ignem
Nova Vulgata Iesus autem ait illi: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”.
23 si potes credere
Nova Vulgata Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva incredulitatem meam ”.
24 cum lacrimis aiebat
Nova Vulgata 9,25Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ”.
Nova Vulgata Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “ Mortuus est! ”.
26 exiit ab eo | quia mortuus est
Nova Vulgata 9,27Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
Nova Vulgata
9,28Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”.
Nova Vulgata Et dixit illis: “ Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ”.
29 in oratione et ieiunio
Nova Vulgata
Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.
30 praetergrediebantur Galilaeam
Nova Vulgata Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
31 docebat autem | quoniam filius | tertia die
Nova Vulgata 9,32At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
Nova Vulgata
9,33Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”.
Nova Vulgata At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
34 quis esset illorum maior
Nova Vulgata 9,35Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”.
Nova Vulgata 9,36Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:
Nova Vulgata 9,37Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.
Nova Vulgata
Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”.
38 Respondit illi Ioannes dicens | qui non sequitur nos et prohibuimus eum
Nova Vulgata 9,39Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
Nova Vulgata qui enim non est adversum nos, pro nobis est.
40 adversum vos, pro vobis
Nova Vulgata Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
41 in nomine meo
Nova Vulgata
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
42 si circumdaretur | mitteretur
Nova Vulgata
9,43Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem.
Nova Vulgata  
44 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur
Nova Vulgata
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam.
45 in vitam aeternam | in gehennam ignis inexstinguibilis
Nova Vulgata  
46 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur 
Nova Vulgata
Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,
47 in gehennam ignis
Nova Vulgata 9,48ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur;
Nova Vulgata omnis enim igne salietur.
49 et omnis victima salietur 
Nova Vulgata 9,50Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.