Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 1

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 1,1Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
Nova Vulgata
1,2Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius,
Nova Vulgata 1,3Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,
Nova Vulgata 1,4Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon,
Nova Vulgata 1,5Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse,
Nova Vulgata 1,6Iesse autem genuit David regem.
     David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,
Nova Vulgata 1,7Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa,
Nova Vulgata 1,8Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam,
Nova Vulgata 1,9Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam,
Nova Vulgata 1,10Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam,
Nova Vulgata 1,11Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.
Nova Vulgata
1,12Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel,
Nova Vulgata 1,13Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor,
Nova Vulgata 1,14Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud,
Nova Vulgata 1,15Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob,
Nova Vulgata Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
18 Christi autem generatio
Nova Vulgata
1,17Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.
Nova Vulgata
1,18Iesu Christi autem generatio sic erat.
     Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
Nova Vulgata
1,19Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
Nova Vulgata 1,20Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “ Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;
Nova Vulgata 1,21pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”.
Nova Vulgata
1,22Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
Nova Vulgata 1,23Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Nova Vulgata
1,24Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam;
Nova Vulgata et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.
25 Donec peperit filium suum primogenitum