Nova Vulgata1313,1In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare;
Nova Vulgata13,2et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore.
Nova Vulgata 13,3Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat, seminare.
Nova Vulgata13,4Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea.
Nova Vulgata13,5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae;
Nova Vulgata13,6sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt.
Nova Vulgata13,7Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea.
Nova Vulgata13,8Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
Nova VulgataQui habet aures, audiat ”.
9aures audiendi
Nova Vulgata 13,10Et accedentes discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”.
Nova Vulgata13,11Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.
Nova Vulgata13,12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Nova Vulgata13,13Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt;
Nova Vulgata13,14et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
Nova Vulgata 13,15Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos".
Nova Vulgata 13,16Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt.
Nova VulgataAmen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!
17dico vobis quia
Nova Vulgata 13,18Vos ergo audite parabolam seminantis.
Nova Vulgata13,19Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.
Nova Vulgata13,20Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud,
Nova Vulgatanon habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
21tribulatione et persecutione
Nova VulgataQui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
22saeculi istius
Nova Vulgata13,23Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ”.
Nova Vulgata 13,24Aliam parabolam proposuit illis dicens: “ Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
Nova Vulgata13,25Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
Nova Vulgata13,26Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
Nova Vulgata13,27Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: "Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?".
Nova VulgataEt ait illis: "Inimicus homo hoc fecit". Servi autem dicunt ei: "Vis, imus et colligimus ea?".
28Servi autem dixerunt ei
Nova Vulgata13,29Et ait: "Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,
Nova Vulgatasinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum" ”.
30et alligate ea fasciculos ad comburendum
Nova Vulgata 13,31Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
Nova VulgataQuod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius”.
32maius est omnibus holeribus
Nova Vulgata 13,33Aliam parabolam locutus est eis: “ Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ”.
Nova Vulgata Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabola nihil loquebatur eis,
34sine parabolis non loquebatur eis
Nova Vulgata13,35ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: “ Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi ”.
Nova Vulgata 13,36Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “ Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ”.
Nova Vulgata13,37Qui respondens ait: “ Qui seminat bonum semen, est Filius hominis;
Nova Vulgataager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali;
38filii sunt nequam
Nova Vulgata13,39inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt.
Nova Vulgata13,40Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi:
Nova Vulgata13,41mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,
Nova Vulgata13,42et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Nova Vulgata13,43Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures, audiat.
Nova Vulgata 13,44Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.
Nova Vulgata 13,45Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.
Nova Vulgata13,46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.
Nova Vulgata 13,47Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti;
Nova Vulgataquam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
48educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos
Nova Vulgata13,49Sic erit in consu mmatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
Nova Vulgata13,50et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Nova Vulgata 13,51Intellexistis haec omnia? ”. Dicunt ei: “ Etiam ”.
Nova Vulgata13,52Ait autem illis: “ Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ”.
Nova Vulgata 13,53Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
Nova VulgataEt veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes?
54in synagogis eorum
Nova Vulgata13,55Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
Nova Vulgata13,56Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? ”.
Nova VulgataEt scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”.
57in patria sua
Nova Vulgata13,58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.