Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 14

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 14 14,1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu
Nova Vulgata 14,2et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”.
Nova Vulgata Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
3 uxorem fratris sui
Nova Vulgata 14,4Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”.
Nova Vulgata 14,5Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.
Nova Vulgata
14,6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
Nova Vulgata unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.
7 quodcumque postulasset ab eo
Nova Vulgata 14,8At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ”.
Nova Vulgata Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari
9 et contristatus est rex; propter iuramentum autem
Nova Vulgata 14,10misitque et decollavit Ioannem in carcere;
Nova Vulgata 14,11et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.
Nova Vulgata 14,12Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.
Nova Vulgata
14,13Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
Nova Vulgata 14,14Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
Nova Vulgata Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.
15 accesserunt ad eum discipuli eius
Nova Vulgata 14,16Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”.
Nova Vulgata Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”.
17 Responderunt ei
Nova Vulgata Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”.
18 Qui ait eis: adferte
Nova Vulgata 14,19Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
Nova Vulgata Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.
20 tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos
Nova Vulgata Manducantium autem fuit numerus fere  quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
21 numerus quinque milia
Nova Vulgata
14,22Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Nova Vulgata Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
23 dimissa turba
Nova Vulgata
Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.
24 Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus
Nova Vulgata 14,25Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.
Nova Vulgata Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt.
26 Et videntes eum supra mare | dicentes quia
Nova Vulgata 14,27Statimque Iesus locutus est eis dicens: “ Habete   fiduciam, ego sum;  nolite  timere! ”.
Nova Vulgata Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ”.
28 Respondens autem Petrus
Nova Vulgata At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum.
29 ambulabat super aquam, ut veniret
Nova Vulgata 14,30Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”.
Nova Vulgata Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae fidei, quare dubitasti? ”.
31 Et continuo Iesus
Nova Vulgata 14,32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Nova Vulgata Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere Filius Dei es! ”.
33 venerunt et adoraverunt eum
Nova Vulgata
Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.
34 in terra Gennesar
Nova Vulgata 14,35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes,
Nova Vulgata 14,36et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.