Nova Vulgata1616,1Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.
Nova Vulgata16,2At ille respondens ait eis: “ Facto vespere dicitis: "Serenum erit, rubicundum est enim caelum";
Nova Vulgataet mane: "Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum". Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
3faciem ergo caeli
Nova Vulgata16,4Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae ”. Et, relictis illis, abiit.
Nova Vulgata Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.
5cum venissent discipuli eius
Nova VulgataIesus autem dixit illis: “ Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.
6Qui dixit illis
Nova VulgataAt illi cogitabant inter se dicentes: “ Panes non accepimus!”.
7dicentes quia
Nova Vulgata16,8Sciens autem Iesus dixit: “ Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?
Nova Vulgata16,9Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?
Nova Vulgata16,10Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?
Nova VulgataQuomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.
11Quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis. Cavete
Nova Vulgata16,12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
Nova Vulgata 16,13Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”.
Nova Vulgata16,14At illi dixerunt: “ Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ”.
Nova Vulgata16,15Dicit illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”.
Nova Vulgata16,16Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”.
Nova Vulgata16,17Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.
Nova VulgataEt ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.
18ego dico tibi quia
Nova VulgataTibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ”.
19et tibi dabo
Nova VulgataTunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.
20praecepit discipulis suis | ipse esset Iesus Christus
Nova Vulgata Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
21et scribis et principibus sacerdotum
Nova Vulgata16,22Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “ Absit a te, Domine, non erit tibi hoc ”.
Nova Vulgata16,23Qui conversus dixit Petro: “ Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea quae hominum! ”.
Nova Vulgata 16,24Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Nova Vulgata16,25Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Nova Vulgata16,26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Nova Vulgata16,27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Nova Vulgata16,28Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ”.