Nova Vulgata17Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
1assumpsit Iesus
Nova VulgataEt transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
2alba sicut nix
Nova Vulgata17,3Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Nova VulgataRespondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.
4faciamus hic tria tabernacula
Nova Vulgata17,5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Nova Vulgata17,6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
Nova Vulgata17,7Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”.
Nova Vulgata17,8Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
Nova Vulgata 17,9Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”.
Nova Vulgata 17,10Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ”.
Nova VulgataAt ille respondens ait: “ Elias quidem venturus est et restituet omnia.
11respondens ait eis
Nova Vulgata17,12Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ”.
Nova Vulgata17,13Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Nova Vulgata Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
14cum venisset
Nova Vulgataet dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.
15ante eum dicens
Nova Vulgata17,16Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”.
Nova Vulgata17,17Respondens autem Iesus ait: “ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ”.
Nova Vulgata17,18Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
Nova Vulgata17,19Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”.
Nova VulgataIlle autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”.
20propter incredulitatem vestram
Nova Vulgata
21Hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium (cfr. Mc 9, 29)
Nova Vulgata 17,22Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
Nova Vulgata17,23et occident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer.
Nova Vulgata 17,24Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: “ Magister vester non solvit didrachma? ”.
Nova Vulgata17,25Ait: “ Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ”.
Nova VulgataCum autem ille dixisset: “ Ab alienis ”, dixit illi Iesus: “ Ergo liberi sunt filii.
26Et ille dixit
Nova Vulgata17,27Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ”.