Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 18

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 18 18,1In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Quis putas maior est in regno caelorum? ”.
Nova Vulgata Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum
2 advocans Iesus parvulum
Nova Vulgata 18,3et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Nova Vulgata 18,4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.
Nova Vulgata 18,5Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
Nova Vulgata
18,6Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
Nova Vulgata 18,7Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit!
Nova Vulgata
18,8Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
Nova Vulgata 18,9Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
Nova Vulgata
18,10Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.
Nova Vulgata  
11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat
Nova Vulgata
18,12Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit?
Nova Vulgata 18,13Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.
Nova Vulgata
18,14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.
Nova Vulgata
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum;
15 vade et corripe |lucratus eris
Nova Vulgata si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum;
16 Si autem non te audierit
Nova Vulgata quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
17 si autem et ecclesiam non audierit
Nova Vulgata Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo.
18 erunt ligata et in caelo | soluta et in caelo
Nova Vulgata
Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.
19 dico vobis quia si duo
Nova Vulgata 18,20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ”.
Nova Vulgata
Tunc accedens Petrus dixit ei: “ Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ”.
21 accedens Petrus ad eum dixit
Nova Vulgata 18,22Dicit illi Iesus: “ Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
Nova Vulgata
18,23Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Nova Vulgata 18,24Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta.
Nova Vulgata Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi.
25 et uxorem eius et filios
Nova Vulgata Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”.
26 Procidens autem servus ille orabat eum
Nova Vulgata 18,27Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
Nova Vulgata 18,28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: "Redde, quod debes!".
Nova Vulgata Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et reddam tibi".
29 Et procidens conservus eius | et omnia reddam tibi
Nova Vulgata 18,30Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
Nova Vulgata
18,31Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant.
Nova Vulgata Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: "Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me;
32 omne debitum dimisi
Nova Vulgata non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?".
33 non ergo oportuit
Nova Vulgata 18,34Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Nova Vulgata 18,35Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.