Nova Vulgata2020,1Simile est enim regnum caelorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam;
Nova Vulgata20,2conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Nova Vulgata20,3Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
Nova Vulgata20,4et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”.
Nova Vulgata20,5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
Nova Vulgata20,6Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”.
Nova Vulgata20,7Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”.
Nova Vulgata 20,8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”.
Nova VulgataEt cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium.
9Cum venissent ergo | acceperunt singulos denarios
Nova VulgataVenientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
10Venientes autem et primi | singulos denarios
Nova VulgataAccipientes autem murmurabant adversus patrem familias
11Et accipentes | pondus diei et aestus
Nova Vulgata20,12dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”.
Nova Vulgata20,13At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?
Nova Vulgata20,14Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Nova Vulgata20,15Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”.
Nova Vulgata Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.
16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi; multi sunt enim vocati, pauci autem electi
Nova Vulgata Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via:
17et ait illis: ecce ascendimus
Nova Vulgata20,18“ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
Nova Vulgataet tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”.
19ad deludendum
Nova Vulgata 20,20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Nova Vulgata20,21Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ”.
Nova Vulgata20,22Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
Nova VulgataAit illis: “ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”.
23non est meum dare vobis
Nova Vulgata 20,24Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.
Nova VulgataIesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.
25et qui maiores sunt
Nova VulgataNon ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister;
26maior fieri sit vester minister
Nova Vulgataet, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;
27et qui voluerit
Nova Vulgata20,28sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.
Nova Vulgata 20,29Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
Nova Vulgata20,30Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”.
Nova Vulgata20,31Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”.
Nova Vulgata20,32Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “ Quid vultis, ut faciam vobis?”.
Nova Vulgata20,33Dicunt illi: “ Domine, ut aperiantur oculi nostri ”.
Nova VulgataMisertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.