Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 20

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 20 20,1Simile est enim regnum caelorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam;
Nova Vulgata 20,2conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Nova Vulgata 20,3Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
Nova Vulgata 20,4et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”.
Nova Vulgata 20,5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
Nova Vulgata 20,6Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”.
Nova Vulgata 20,7Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”.
Nova Vulgata
20,8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”.
Nova Vulgata Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium.
9 Cum venissent ergo | acceperunt singulos denarios
Nova Vulgata Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
10 Venientes autem et primi | singulos denarios
Nova Vulgata Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias
11 Et accipentes | pondus diei et aestus
Nova Vulgata 20,12dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”.
Nova Vulgata 20,13At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?
Nova Vulgata 20,14Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Nova Vulgata 20,15Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”.
Nova Vulgata
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi; multi sunt enim vocati, pauci autem electi
Nova Vulgata
Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via:
17 et ait illis: ecce ascendimus
Nova Vulgata 20,18“ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
Nova Vulgata et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”.
19 ad deludendum
Nova Vulgata
20,20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Nova Vulgata 20,21Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ”.
Nova Vulgata 20,22Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
Nova Vulgata Ait illis: “ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”.
23 non est meum dare vobis
Nova Vulgata
20,24Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.
Nova Vulgata Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.
25 et qui maiores sunt
Nova Vulgata Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister;
26 maior fieri sit vester minister
Nova Vulgata et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;
27 et qui voluerit
Nova Vulgata 20,28sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.
Nova Vulgata
20,29Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
Nova Vulgata 20,30Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”.
Nova Vulgata 20,31Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”.
Nova Vulgata 20,32Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “ Quid vultis, ut faciam vobis?”.
Nova Vulgata 20,33Dicunt illi: “ Domine, ut aperiantur oculi nostri ”.
Nova Vulgata Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.
34 misertus autem eorum Iesus