Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 22

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 22 22,1Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens:
Nova Vulgata 22,2“ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Nova Vulgata 22,3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Nova Vulgata 22,4Iterum misit alios servos dicens: "Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias".
Nova Vulgata 22,5Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;
Nova Vulgata 22,6reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
Nova Vulgata
Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.
7 Rex autem cum audisset iratus est
Nova Vulgata 22,8Tunc ait servis suis: "Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;
Nova Vulgata 22,9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias".
Nova Vulgata Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium.
10 Et egressi servi eius
Nova Vulgata 22,11Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
Nova Vulgata 22,12et ait illi: "Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?". At ille obmutuit.
Nova Vulgata Tunc dixit rex ministris: "Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium".
13 ligatis pedibus eius et manibus mittite
Nova Vulgata Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ”.
14 Multi autem
Nova Vulgata
22,15Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.
Nova Vulgata 22,16Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum.
Nova Vulgata 22,17Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non? ”.
Nova Vulgata 22,18Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quid me tentatis, hypocritae?
Nova Vulgata 22,19Ostendite mihi nomisma census ”. At illi obtulerunt ei denarium.
Nova Vulgata 22,20Et ait illis: “ Cuius est imago haec et suprascriptio? ”.
Nova Vulgata 22,21Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.
Nova Vulgata 22,22Et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt.
Nova Vulgata
22,23In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
Nova Vulgata 22,24dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo.
Nova Vulgata Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;
25 non habens filium
Nova Vulgata 22,26similiter secundus et tertius usque ad septimum.
Nova Vulgata Novissime autem omnium mulier defuncta est.
27 et mulier defuncta est
Nova Vulgata 22,28In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam ”.
Nova Vulgata 22,29Respondens autem Iesus ait illis: “ Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei;
Nova Vulgata in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo.
30 erunt sicut angeli Dei
Nova Vulgata De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente:
31 quod dictum est a Deo dicente vobis
Nova Vulgata 22,32"Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob"? Non est Deus mortuorum sed viventium ”.
Nova Vulgata 22,33Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.
Nova Vulgata
22,34Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.
Nova Vulgata Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:
35 Et interrogavit eum unus ex eis
Nova Vulgata 22,36“ Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ”.
Nova Vulgata Ait autem illi: “ Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
37 Ait illi Iesus
Nova Vulgata hoc est magnum et primum mandatum.
38 Hoc est maximum et primum
Nova Vulgata 22,39Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Nova Vulgata 22,40In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae ”.
Nova Vulgata
22,41Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus
Nova Vulgata 22,42dicens: “ Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “ David ”.
Nova Vulgata 22,43Ait illis: “ Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens:
Nova Vulgata
"Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis
"?
44 inimicos tuos scabellum pedum tuorum
Nova Vulgata
22,45Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”. 46 Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.