Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 23

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 23 23,1Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos
Nova Vulgata 23,2dicens: “ Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei.
Nova Vulgata Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt.
3 servate et facite
Nova Vulgata Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.
4 digito autem suo
Nova Vulgata 23,5Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias,
Nova Vulgata amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis
6 amant autem primos recubitus
Nova Vulgata 23,7et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.
Nova Vulgata 23,8Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
Nova Vulgata Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis.
9 unus enim est Pater vester, qui in caelis est
Nova Vulgata 23,10Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus.
Nova Vulgata 23,11Qui maior est vestrum, erit minister vester.
Nova Vulgata 23,12Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
Nova Vulgata
23,13Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.
Nova Vulgata
 
14 Ed. Clem. cum aliq. codd.: Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum orationes longas orantes! Propter hoc amplius accipietis iudicium
Nova Vulgata
23,15Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos!
Nova Vulgata
Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: "Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet".
16 qui autem iuraverit in auro
Nova Vulgata 23,17Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum?
Nova Vulgata 23,18Et: "Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet".
Nova Vulgata 23,19Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum?
Nova Vulgata 23,20Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt;
Nova Vulgata 23,21et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso;
Nova Vulgata 23,22et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.
Nova Vulgata
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.
23 quia super pauca
Nova Vulgata 23,24Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
Nova Vulgata
23,25Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia!
Nova Vulgata Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum.
26 quod intus est calicis et parapsidis
Nova Vulgata
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia!
27 quae a foris parent hominibus speciosa
Nova Vulgata 23,28Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
Nova Vulgata
23,29Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
Nova Vulgata 23,30et dicitis: "Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum"!
Nova Vulgata 23,31Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
Nova Vulgata 23,32Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
Nova Vulgata 23,33Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?
Nova Vulgata Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem,
34 et ex illis occidetis
Nova Vulgata 23,35ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
Nova Vulgata 23,36Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam.
Nova Vulgata
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!
37 et noluisti
Nova Vulgata 23,38Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta!
Nova Vulgata 23,39Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Domini!" ”.