Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 25

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 25 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso.
1 obviam sponso et sponsae
Nova Vulgata 25,2Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes.
Nova Vulgata Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum;
3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus
Nova Vulgata prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.
4 oleum in vasis suis cum lampadibus
Nova Vulgata 25,5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Nova Vulgata Media autem nocte clamor factus est: "Ecce sponsus! Exite obviam ei".
6 Ecce sponsus venit
Nova Vulgata 25,7Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.
Nova Vulgata 25,8Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur".
Nova Vulgata 25,9Responderunt prudentes dicentes: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis".
Nova Vulgata 25,10Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.
Nova Vulgata Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: "Domine, domine, aperi nobis".
11 Novissime veniunt
Nova Vulgata 25,12At ille respondens ait: "Amen dico vobis: Nescio vos".
Nova Vulgata 25,13Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Nova Vulgata
25,14Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.
Nova Vulgata Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim
15 et profectus est statim
Nova Vulgata abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque;
16 Abiit autem
Nova Vulgata 25,17similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Nova Vulgata 25,18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.
Nova Vulgata Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.
19 et posuit rationem
Nova Vulgata Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: "Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum".
20 et ecce alia quinque
Nova Vulgata Ait illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui".
21 quia super pauca
Nova Vulgata 25,22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: "Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum".
Nova Vulgata Ait illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui".
23 quia super pauca
Nova Vulgata Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: "Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti;
24 Domine, scio quia | et metis
Nova Vulgata 25,25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est".
Nova Vulgata Respondens autem dominus eius dixit ei: "Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi?
26 ubi non semino
Nova Vulgata Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura.
27 recepissem utique
Nova Vulgata 25,28Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta:
Nova Vulgata omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
29 et quod videtur habere
Nova Vulgata 25,30Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium".
Nova Vulgata
Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
31 in maiestate sua | super sedem maiestatis suae
Nova Vulgata 25,32Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
Nova Vulgata 25,33et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
Nova Vulgata 25,34Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: "Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Nova Vulgata 25,35Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;
Nova Vulgata 25,36nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me".
Nova Vulgata Tunc respondebunt ei iusti dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?
37 sitientem et dedimus
Nova Vulgata 25,38Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus?
Nova Vulgata Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?".
39 Aut quomodo te vidimus
Nova Vulgata 25,40Et respondens Rex dicet illis: "Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis".
Nova Vulgata 25,41Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.
Nova Vulgata 25,42Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum;
Nova Vulgata 25,43hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me".
Nova Vulgata 25,44Tunc respondebunt et ipsi dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?".
Nova Vulgata Tunc respondebit illis dicens: "Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis".
45 uni de minoribus 
Nova Vulgata 25,46Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.