Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 28

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 28 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
1 Vespere autem sabbati quae lucescit
Nova Vulgata 28,2Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
Nova Vulgata Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
3 vestimentum eius sicut nix
Nova Vulgata 28,4Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
Nova Vulgata 28,5Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
Nova Vulgata Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
6 ubi positus erat Dominus
Nova Vulgata Et cito euntes dicite discipulis eius: "Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis". Ecce dixi vobis ”.
7 dicite discipulis eius quia surrexit | Ecce praedixi vobis
Nova Vulgata Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
8 et exierunt | currentes nuntiare
Nova Vulgata
28,9Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
Nova Vulgata Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”.
10 in Galilaeam ibi me videbunt
Nova Vulgata
Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.
11 quidam de custodibus
Nova Vulgata 28,12Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus
Nova Vulgata dicentes: “ Dicite: "Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus".
13 dicite quia discipuli
Nova Vulgata 28,14Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus ”.
Nova Vulgata 28,15At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
Nova Vulgata
28,16Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus,
Nova Vulgata 28,17et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.
Nova Vulgata 28,18Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Nova Vulgata 28,19Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
Nova Vulgata 28,20docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”.