Nova Vulgata33,1In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
Nova Vulgata3,2et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
Nova Vulgata 3,3Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “ Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ”.
Nova Vulgata Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
4de pilis camelorum
Nova Vulgata 3,5Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,
Nova Vulgataet baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
6in Iordane ab eo
Nova Vulgata 3,7Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?
Nova Vulgata3,8Facite ergo fructum dignum paenitentiae
Nova Vulgataet ne velitis dicere intra vos: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
9suscitare filios Abrahae
Nova VulgataIam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
10excidetur et in ignem mittetur
Nova Vulgata3,11Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Nova Vulgata3,12cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.
Nova Vulgata 3,13Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
Nova Vulgata3,14Ioannes autem prohibebat eum dicens: “ Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ”.
Nova VulgataRespondens autem Iesus dixit ei: “ Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ”. Tunc dimittit eum.
15Tunc dimisit eum
Nova VulgataBaptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.
16sicut columbam venientem super se
Nova Vulgata3,17Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.