Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 4

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 4 4,1Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.
Nova Vulgata 4,2Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Nova Vulgata 4,3Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ”.
Nova Vulgata Qui respondens dixit: “ Scriptum est:
"Non in pane solo vivet homo,
sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei
" ”.
4 vivit homo
Nova Vulgata
4,5Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
Nova Vulgata et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:
"Angelis suis mandabit de te,
et in manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
" ”.
6 et dixit ei | scriptum est enim quia | mandavit
Nova Vulgata
4,7Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ”.
Nova Vulgata
4,8Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
Nova Vulgata et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”.
9 et dixit illi
Nova Vulgata 4,10Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim:
"Dominum Deum tuum adorabis
et illi
soli servies" ”.
Nova Vulgata
4,11Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
Nova Vulgata
4,12Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.
Nova Vulgata Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam
13 relicta civitate Nazareth
Nova Vulgata in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
14 per Isaiam prophetam terra Zabulon
Nova Vulgata
Terra Zabulon et terra Nephthali,
ad viam maris, trans Iordanem,
Galilaea gentium;
15 via maris
Nova Vulgata
4,16populus, qui sedebat in tenebris,
lucem vidit magnam,
et sedentibus in regione et umbra mortis
lux orta est eis
”.
Nova Vulgata
4,17Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
Nova Vulgata
4,18Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.
Nova Vulgata Et ait illis: “ Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ”.
19 faciam vos fieri piscatores
Nova Vulgata 4,20At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
Nova Vulgata
4,21Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua, et vocavit eos.
Nova Vulgata Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
22 relictis retibus et patre
Nova Vulgata
4,23Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.
Nova Vulgata 4,24Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos.
Nova Vulgata 4,25Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.