Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 5

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 5 5,1Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius;
Nova Vulgata 5,2et aperiens os suum docebat eos dicens:
Nova Vulgata
5,3“ Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Nova Vulgata
Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
4 loco huius versiculi ponitur quintus
Nova Vulgata
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
5 loco quinti versiculi ponitur quartus
Nova Vulgata
5,6Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Nova Vulgata
5,7Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
Nova Vulgata
5,8Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Nova Vulgata
5,9Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Nova Vulgata
5,10Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Nova Vulgata
5,11Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
Nova Vulgata 5,12Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Nova Vulgata
5,13Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
Nova Vulgata
5,14Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;
Nova Vulgata 5,15neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Nova Vulgata 5,16Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
Nova Vulgata
5,17Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.
Nova Vulgata 5,18Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.
Nova Vulgata 5,19Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Nova Vulgata
Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
20 Dico enim vobis quia
Nova Vulgata
5,21Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”.
Nova Vulgata Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis.
22 dico vobis quia
Nova Vulgata 5,23Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te,
Nova Vulgata relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.
24 offers munus
Nova Vulgata 5,25Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.
Nova Vulgata 5,26Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Nova Vulgata
Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".
27 dictum est antiquis
Nova Vulgata Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
28 dico vobis quoniam
Nova Vulgata 5,29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
Nova Vulgata 5,30Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam.
Nova Vulgata
5,31Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”.
Nova Vulgata Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
32 dico vobis quia
Nova Vulgata
Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua".
33 non peierabis
Nova Vulgata 5,34Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est,
Nova Vulgata 5,35neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis;
Nova Vulgata
5,36neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.
Nova Vulgata 5,37Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est.
Nova Vulgata
5,38Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente".
Nova Vulgata 5,39Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; 
Nova Vulgata 5,40et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium;
Nova Vulgata et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo.
41 vade cum illo alia duo
Nova Vulgata Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
42 volenti mutuari ne avertaris
Nova Vulgata
5,43Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum".
Nova Vulgata Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
44 diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos et orate pro perse­quentibus et calumniantibus vos
Nova Vulgata ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
45 qui solem suum | super bonos et malos
Nova Vulgata Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt?
46 si enim diligatis | mercedem habebitis
Nova Vulgata 5,47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?
Nova Vulgata 5,48Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est.