Primus Paralipomenon
3 1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel, 2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith, 3quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua. 4Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem. Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;9Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar.
10Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat 11pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas. 12Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham 13procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses. 14Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae; 15filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum. 16Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius. Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius, 18Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias. 19De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum 20Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque. Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias.
Note al testo