Primus Regum
7 1Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit. 2Aedificavit quoque domum Saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis super quattuor ordines columnarum cedrinarum, et ligna cedrina super columnas. 3Et erat tectum cedrinum in alto super tabulas quadraginta quinque, quae erant super columnas, quindecim in uno ordine, 4et marginum tres ordines, fenestra iuxta fenestram tribus vicibus. Ostia, id est postes, habebant quadruplicem marginem.
5
E regione fenestrae ad fenestram tribus vicibus (post «marginem»): varians lectio ad v. 4b
Ostia et (= id est) postes - Forte pro wehammezûzôt legendum est hammeḥĕzôt (cfr. Gr) ergo «aperturae (= ostia) fenestrarum» quia de portis et muris nihil dicitur ita ut domus Saltus Libani sit porticus apertus: fenestrae sunt in laquearibus tribus inter quattuor ordines columnarum
Ostia et (= id est) postes - Forte pro wehammezûzôt legendum est hammeḥĕzôt (cfr. Gr) ergo «aperturae (= ostia) fenestrarum» quia de portis et muris nihil dicitur ita ut domus Saltus Libani sit porticus apertus: fenestrae sunt in laquearibus tribus inter quattuor ordines columnarum
9Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant, a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium maius. 10Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum. 11Et desuper lapides pretiosi secundum mensuram secti et ligna cedrina. 12Et atrium maius in circuitu habebat tres ordines de lapidibus sectis et unum ordinem de dolata cedro; necnon et atrium domus Domini interius et porticus domus.
13Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro, 14filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere. Qui, cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius.
Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera.
23Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu, quinque cubitorum altitudo eius; et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. Et scalptura colocynthidum subter labium circuibat illud, duo ordines scalpturarum fusilium in una fusione cum mari.
27Et fecit bases decem aereas, quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis. 28Hoc autem erat opus basium: limbos habebant, insuper et limbos inter columellas. Super limbos inter columellas erant leones et boves et cherubim, et super columellas similiter; supra et infra leones et boves erant coronae, opus malleatum. 30Et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei, et quattuor pedes et quasi umeruli subter luterem fusiles, contra singulos coronae. Et os eius erat rotundum, opus basis, unius cubiti et dimidii; etiam in ore eius variae caelaturae erant, limbi autem eius erant quadrati, non rotundi.
Fecit quoque Hiram lebetes et vatilla et phialas et perfecit omne opus regi Salomoni in templo Domini; 41columnas duas et globos capitellorum super capita columnarum duos et serta duo, ut operirent duos globos, qui erant super capita columnarum; 42et malogranata quadringenta in duobus sertis, duos versus malogranatorum in sertis singulis, ad operiendos globos capitellorum, qui erant super faciem columnarum; 43et bases decem et luteres decem super bases 44et mare unum et boves duodecim subter mare; 45et lebetes et vatilla et phialas. Omnia vasa, quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aere polito erant. 46In campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Sarthan. 47Et posuit Salomon omnia vasa; propter multitudinem autem nimiam ignorabatur pondus aeris.
48Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream; 49et candelabra, quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra Dabir, ex auro puro, et florem et lucernas desuper aureas; et forcipes aureos 50et pateras et cultros et phialas et sartagines et turibula de auro purissimo; et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro.
51Et perfecit omne opus, quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit Salomon, quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
Note al testo