Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Maccabaeorum - 10

Primus Maccabaeorum

10 1Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius, Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit illic.
2Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium.
3Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
4Dixit enim: «Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos;
5recordabitur enim omnium malorum, quae consummavimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius».
6Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei.
7Et venit Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant;
8et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.
9Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum.
10Et habitavit Ionathas in Ierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem;
11et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.
12Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas Bacchides aedificaverat,
13et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam;
14tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium.

15Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos habuerunt.
16Et ait: «Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum».
17Et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens:
18«Rex Alexander fratri Ionathae salutem.
19Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster;
20et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis — et misit ei purpuram et coronam auream — et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos».
21Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.

22Et audivit Demetrius verba ista et contristatus est nimis et ait:
23«Quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum?
24Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona, ut sint mecum in adiutorium».
25Et misit eis secundum haec verba: «Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem.
26Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus.
27Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum,
28et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes.
29Et nunc absolvo vos et remitto Iudaeos a tributis et pretio salis et a coronis;
30et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus;

31et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa.
32Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam.
33Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum.
34Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo; 
35et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa.
36Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis.
37Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae.
38Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis.
39Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis.
40Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt;
41et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui super negotia erant, annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus.
42Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
43Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo.
44Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabitur de ratione regis;
45et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea».

46Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
47Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
48Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium.
Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos;
49 Alexandri... Demetrius – In multis mss (Gr et verss) «Demetrii... Alexander»
50et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa. 

51Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens:
52«Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
53et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius;
54et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te».
55Et respondit rex Ptolemaeus dicens: «Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum!
56Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti».
57Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.
58Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.

59Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi.
60Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum.
61Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos rex.
62Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.
63Dixitque principibus suis: «Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione».
64Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes.
65Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
66Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace et laetitia.

67In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum;
68et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam.
69Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
70dicens: «Tu omnino solus resistis nobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tu potestatem adversum nos exerces in montibus?
71Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum.
72Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: “Non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua”.
73Et nunc non poteris sustinere equitatum et exercitum talem in campo, ubi non est lapis neque silex neque locus fugiendi».

74Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium.
75Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam.
76Et exterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen.
77Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis.
78Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus commiserunt proelium.
79Et reliquit Apollonius mille equites post eos occulte.
80Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
81Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraverunt equi eorum.
82Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt,
83et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
84Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne.
85Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum.
86Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
87Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa.
88Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhuc glorificare Ionathan
89et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem.

Note al testo

49 Alexandri... Demetrius – In multis mss (Gr et verss) «Demetrii... Alexander»