Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Maccabaeorum - 15

Primus Maccabaeorum

15 1Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,
2et erant continentes hunc modum: «Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et gentis principi et genti Iudaeorum salutem.
3Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas;
4volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
5Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi.
6Et permisi tibi facere monetam propriam numisma regioni tuae;
7Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatus es, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi;
8et omne debitum regis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi.
9Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra».

10Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
11Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens, quae est ad mare;
12sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus.
13Et applicuit Antiochus ad Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
14et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.

15Venit autem Numenius et, qui cum eo fuerant, ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec:
16«Lucius consul Romanorum Ptolemaeo regi salutem.
17Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum.
18Attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille.
19Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
20Visum autem est nobis accipere ab eis clipeum.
21Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam».
22Haec eadem scripsit Demetrio regi et Attalo et Ariarathae et Arsacae
23et in omnes regiones et Sampsacae et Spartiatis et in Delum et in Myndum et in Sicyonem et in Carida et in Samum et in Pamphyliam et in Lyciam et in Alicarnassum et in Rhodum et in Phaselidam et in Cho et in Siden et in Aradon et in Gortynam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen.
24Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum et populo Iudaeorum.

Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret.
25 Die – Deest in multis mss Graecis et in LaLV; LaX omittit etiam in secunda; LaV vertit «secundo» (sine in)
26Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa.
27Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
28Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: «Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei;
29fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo.
30Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae;
31sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos». 
32Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis.
33Et respondit ei Simon et dixit ei: «Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
34Nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum;
35nam de Ioppe et Gazara, quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum». Et non respondit ei verbum.
36Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex ira magna.
37Tryphon autem ascendit in navem et fugit in Orthosiam.

38Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum peditum et equitum dedit illi;
39et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.
40Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.
41Et aedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex.

Note al testo

25 Die – Deest in multis mss Graecis et in LaLV; LaX omittit etiam in secunda; LaV vertit «secundo» (sine in)