Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Maccabaeorum - 2

Primus Maccabaeorum

2 1In diebus illis surrexit Matthathias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin.
2Et habebat filios quinque: Ioannem, qui cognominabatur Gaddis,
3et Simonem, qui vocabatur Thasi,
4et Iudam, qui vocabatur Maccabaeus,
5et Eleazarum, qui vocabatur Abaran, et Ionathan, qui vocabatur Apphus.

6Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem,
7et dixit: «Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum.
8Factum est templum eius sicut homo ignobilis,
9vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
10Quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius?
11Omnis ornatus eius ablatus est; quae erat libera, facta est ancilla.
12Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.
13Ut quid nobis adhuc vita?».

14Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.

15Et venerunt, qui ex rege compellebant discessionem, in civitatem Modin, ut sacrificarent.
16Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt.
17Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixerunt Matthathiae: «Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatus filiis et fratribus.
18Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis».
19Et respondit Matthathias et dixit magna voce: «Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius,
20et ego et filii mei et fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum.
21Propitius sit nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes.
22Non audiemus verba regis, ut praetereamus officium nostrum dextra vel sinistra».
23Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis.
24Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
25Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore et aram destruxit;
26et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zambri filio Salom.
27Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: «Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me».
28Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate.
29Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi,
30ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala.

31Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto.
32Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
33et dixerunt ad eos: «Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis».
34Et dixerunt: «Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum».
35Et concitaverunt adversus eos proelium.
36Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos nec oppilaverunt loca occulta
37dicentes: «Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos».
38Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.

39Et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde;

40et dixit vir proximo suo: «Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra».
41Et cogitaverunt in die illa dicentes: «Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis».
42Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege;
43et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum.
44Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent.
45Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras;
46et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.
47Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum;
48et obtinuerunt legem de manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori.

49Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: «Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis.
50Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum.
51Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum.
52Abraham, nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam?
53Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti.
54Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni.
55Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in Israel.
56Chaleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem.
57David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula.
58Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum.
59Ananias et Azarias et Misael credentes liberati sunt de flamma.
60Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
61Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum, non infirmabuntur.
62Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes;
63hodie extolletur et cras non invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit.

64Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis.
65Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper; ipse erit vobis pater.
66Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi.
67Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;
68retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis».

69Et benedixit eos et appositus est ad patres suos.
70Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.