Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 10

Primus Paralipomenon

10 1Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe;
2cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.
3Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis;
4et dixit Saul ad armigerum suum: «Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi». Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum;
5quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est.
6Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis domus illius pariter concidit.


7Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis.
8Die igitur altero venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe;
9cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis.
10Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon.

11Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul,
12consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.


13Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit
14nec quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai.