Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 14

Primus Paralipomenon

14 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum.
1 Hiram - Sicut in 2Sam 5,11 et 1Reg 5,15 etc; in Par TM «Huram»
2Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.


3Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias;
4et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,
Iebahar et Elisua et Eliphalet,
5 Eliphalet - Lege cum multis mss Hebraicis et vers we’ĕlîfālet; TM we’elpālet
6Noga quoque et Napheg et Iaphia,
7Elisama et Beeliada et Eliphalet.


8Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
9Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
10Consuluitque David Deum dicens: «Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea?». Et dixit ei Dominus: «Ascende, et tradam eos in manu tua».
11Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: «Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae». Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).
12Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.


13Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle;
14consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: «Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium;
15cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim».
16Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer.
17Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.

Note al testo

1 Hiram - Sicut in 2Sam 5,11 et 1Reg 5,15 etc; in Par TM «Huram»
5 Eliphalet - Lege cum multis mss Hebraicis et vers we’ĕlîfālet; TM we’elpālet