Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 18

Primus Paralipomenon

18 1Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
2percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David offerentes ei tributum.


3Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
4Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
5Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum
6et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat.
7Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit ea in Ierusalem;
8necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.

9Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba,
10misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer.
11Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec.

12Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salis decem et octo milia
13et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat.


14Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
15Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
16Sadoc autem filius Achitob et Achimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba.
17Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David primi ad manum regis.