Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 5

Primus Paralipomenon

5 1Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primogenitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,
2quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph.


3Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
4Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
5Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius,
6Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
7Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias;
8porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon.
9Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad.
10In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad.


11Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha:
12Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan;
13fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem.
14Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz.
15Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum.
16Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos.
17Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel.

18Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam;
19dimicaverunt contra Agarenos et Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos.
20Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
21Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia;
22vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.

23Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat.
Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis.

24 Epher - Lege cum ver ēfer; TM «et Efer» (ante «et» fortasse nomen excidit)

25Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
26Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc.


Filii Levi: Gerson, Caath, Merari.
27 Gerson - Sicut in Pentateucho; in Par TM «Gersom»
28Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel.
29Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
30Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue;
31Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
32Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth,
33porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob;
34Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas,
35Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan;
36Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem.
37Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
38Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum;
39Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam.
40Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec;
41porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.

Note al testo

24 Epher - Lege cum ver ēfer; TM «et Efer» (ante «et» fortasse nomen excidit)
27 Gerson - Sicut in Pentateucho; in Par TM «Gersom»