Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 6

Primus Paralipomenon

6 1Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari.
2Et haec nomina filiorum Gerson: Lobni et Semei.
3Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel.
4Filii Merari: Moholi et Musi.

    Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum:

5Gerson, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zimma filius eius,
6Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius.
7Filii Caath: Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius,
8Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius,
9Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius.
10Filii Elcana: Amasai et Achimoth,
Elcana filius eius, Sophai filius eius, Nahath filius eius,
11 Filius eius - Lege ketib be; qere be (elqānāh, quod cum GrL et Syr omittatur); «Elcana filius est» remittit ad «Elcana filius eius» v. 8 et potest indicare sequentia esse aliam traditionem genealogiae (alterius) Elcana, oatris Samuelis: Nomina quattur sicut 1Sam 1,1, Ieroham idem, cetera similia, sed ordo inversus
Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius, Samuel filius eius.
12 Samuel filius eius - Adde cum GL še’ēl be
Filii Samuel: primogenitus Ioel et secundus Abia.
13 Ioel - Adde cum GrL, Syr et Arab jô’ēl
Et secundus Abia - Lege cum GrL et Syr wehaššēnî ’ăbijjāh; TM wašnî wa’ăbijjāh (Gr «Sani et Abia», Vg «Vasseni et Abia»)
14Filii autem Merari: Moholi, Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,
15Samaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius.

16Isti sunt, quos constituit David super cantum domus Domini, ex quo collocata est arca;
17et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.

18Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis Caath: Heman cantor filius Ioel filii Samuel
filii Elcana filii Ieroham filii Eliel filii Thohu
19 Thohu - Lege cum GA, Syr, Vg et 1Sam1,1 tōḥū; TM tôaḥ
20filii Suph filii Elcana filii Mahath filii Amasai
21filii Elcana filii Ioel filii Azariae filii Sophoniae
22filii Thahath filii Asir filii Abiasaph filii Core
23filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israel.

24Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae filii Samaa
25filii Michael filii Basaiae filii Melchiae
26filii Athnai filii Zara filii Adaia
27filii Ethan filii Zimma filii Semei
filii Iahath filii Gerson filii Levi.

28 Gerson - Sicut in Pentateucho; in Par TM «Gersom»

Filii autem Merari fratres eorum ad sinistram: Ethan filius Cusi filii Abdi filii Melluch
29 Cusi - Cum multis mss Hebraicis, ketib0r, GL et Vg qûšî; TM qîšî (Gr et Syr)
30filii Hasabiae filii Amasiae filii Helciae
31filii Amsi filii Bani filii Somer
32filii Moholi filii Musi filii Merari filii Levi.

33Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium habitaculi domus Domini;
34Aaron vero et filii eius adolebant super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum, et ut expiarent pro Israel, iuxta omnia quae praecepit Moyses servus Dei.

35Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,
36Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zaraia filius eius,
37Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius,
38Sadoc filius eius, Achimaas filius eius.

39Et haec habitacula eorum per castra atque confinia, filiorum scilicet Aaron ex cognatione Caathitarum; ipsis enim sorte contigerat.
40Dederunt igitur eis Hebron in terra Iudae et suburbana eius per circuitum;
41agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne.
Porro filiis Aaron dederunt civitatem ad confugiendum: Hebron et Lobna et suburbana eius,
42 Civitatem - Lege cum Ios 21,13 îr; TM «civitates» (ā; transpositio j)
Iether quoque et Esthemo cum suburbanis eius, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis,
43 Helon - Lege cum GrA et Ios 15,51 ḥîlōn; TM ḥîlēz vel potius hîlēn (Ios 15,51; 21,15 ḥōlōn)
Asan quoque et Iutta et Bethsames et suburbana earum;
44 Et lutta - Adde cum Ios 21,16 we’et-juṭṭāh we’et-migrāšêhā
de tribu autem Beniamin: Gabaon et Gabaa et suburbana earum et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates tredecim, singulae per cognationes suas.
45 Gabaon et - Adde cum Ios 21,17 ’et-gibôn weet-migrāšêhā
Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex tribu Ephraim et ex tribu Dan et ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
46 Ex tribu Ephraim et ex tribu Dan et ex dimidia (tribu Manasse) - Adde ex Ios 21,5 mimmaṭṭēh ’efrajim ûmimmaṭṭēh dān ûmimmaḥăṣît et omitte cum vers ḥăṣî ante menaššeh
47Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim.
48Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim.

49Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum;
50dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iudae et ex tribu filiorum Simeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis.

51Et his, qui erant ex cognationibus filiorum Caath, fuerunt civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
Dederunt ergo eis urbem ad confugiendum: Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis,
52 Urbem - Lege cum Ios 21,21 îr; TM «urbes»
53Iecmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter;
54necnon et Aialon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum.
Porro ex dimidia tribu Manasse Thanach et suburbana eius, Ieblaam et suburbana eius, his videlicet qui de cognationibus filiorum Caath reliqui erant.

55 Thanach - Lege cum Ios 21,25 ’et-tanak; TM ’et-ānēr (haplographia t)
Ieblaam - Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Gr et Targ jibleām (cfr. Gr et Arab); TM bilām (= Vg «Balaam»)
De cognationibus filiorum - Lege cum Ios 21,26 lemišpeḥôt be (cfr. GL et Targ); TM lemišpaḥat libe

Filiis autem Gerson de cognationibus dimidiae tribus Manasse: Golan in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis.
56 De cognationibus - Lege mimmišpeḥōt; TM «de cognatione»
57De tribu Issachar Cedes et suburbana illius et Dabereth cum suburbanis suis,
58Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis.
59De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter,
60Hucoc quoque et suburbana eius et Rohob cum suburbanis suis.
61Porro de tribu Nephthali: Cedes in Galilaea et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius.

62Filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon: Remmon et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis.
63Trans Iordanem quoque ex adverso Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis,
64Cademoth quoque et suburbana eius et Mephaath cum suburbanis suis.
65Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis,
66sed et Hesebon cum suburbanis eius, et Iazer cum suburbanis suis.

Note al testo