Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Samuelis - 17

Primus Samuelis

17 1Congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim.
2Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim.
3Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos.

4Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi.
5Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris.
Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius.
6 Et ocreas - Lege cum vers ûmisḥōt; TM «et ocream»
Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum.
7 Hastile - Lege cum Gr et Vg weēṣ; TM «et sagitta»
8Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: «Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen!
9Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis».
10Et aiebat Philisthaeus: «Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen!».

11Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis.

David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros.
12 Grandaevus - Lege bā’ bajjāmîm (cfr. Vg); TM omittit bajjāmîm propter sequens ba’ănāšîm («inter viros»), pro quo legunt GrL et Syr baššānîm «(provectus) in annis»
13Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma.
14David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem,
15ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.

16Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus.

17Dixit autem Isai ad David filium suum: «Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos.
18Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes».
19Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim.

20Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine.
21Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem.
22Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos.

23Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David.
24Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde.
25Et dixit unus quispiam de Israel: «Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel».

26Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: «Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?».
27Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: «Haec dabuntur viro, qui percusserit eum».
28Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: «Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti».
29Et dixit David: «Quid feci? Numquid non verbum est?».
30Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius.

31Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.
32Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: «Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum».
33Et ait Saul ad David: «Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua».
34Dixitque David ad Saul: «Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis.
35Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos.
36Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis».
37Et ait David: «Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius». Dixit autem Saul ad David: «Vade, et Dominus tecum sit».

38Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica.
39Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: «Non possum sic incedere, quia nec usum habeo». Et deposuit ea
40et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum.

41Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum.
42Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu.
43Et dixit Philisthaeus ad David: «Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo?». Et maledixit Philisthaeus David in diis suis;
44dixitque ad David: «Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae».
45Dixit autem David ad Philisthaeum: «Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti.
Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel,
46 Cadaver tuum et cadavera - Adde cum Gr pigre ûfigrê; TM “cadaver»
47et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras».

48Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum.
49Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram.
50Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David
51cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius.
    Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.

Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron.
52 Ad Geth - Lege cum GrBL gat; TM «vallem»
53Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum.
Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo.
54 In tabernaculo - Lege ’ōhel; TM «in tabernaculo suo» (dittogrphia)

55Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: «De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner?». Dixitque Abner: «Vivit anima tua, rex, quia non novi».
56Et ait rex: «Interroga tu, cuius filius sit iste puer».
57Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu.
58Et ait ad eum Saul: «De qua progenie es, o adulescens?». Dixitque David: «Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum».

Note al testo

6 Et ocreas - Lege cum vers ûmisḥōt; TM «et ocream»
7 Hastile - Lege cum Gr et Vg weēṣ; TM «et sagitta»
12 Grandaevus - Lege bā’ bajjāmîm (cfr. Vg); TM omittit bajjāmîm propter sequens ba’ănāšîm («inter viros»), pro quo legunt GrL et Syr baššānîm «(provectus) in annis»
46 Cadaver tuum et cadavera - Adde cum Gr pigre ûfigrê; TM “cadaver»
52 Ad Geth - Lege cum GrBL gat; TM «vallem»
54 In tabernaculo - Lege ’ōhel; TM «in tabernaculo suo» (dittogrphia)