Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Samuelis - 8

Primus Samuelis

8 1Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iudices Israel.
2Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee.
3Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.

4Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama 
5dixeruntque ei: «Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes».
6Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: «Da nobis regem, ut iudicet nos». Et oravit Samuel ad Dominum.
7Dixit autem Dominus ad Samuel: «Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.
8Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
9Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos».

10Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,
11et ait: «Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius;
12et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum.
13Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas.
14Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis.
15Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo.
16 Boves vestros - Lege cum Gr beqarkem; TM «iuvenes vestros»
17Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
18Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa».

19Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: «Nequaquam: rex enim erit super nos,
20et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis».
21Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini.
22Dixit autem Dominus ad Samuel: «Audi vocem eorum et constitue super eos regem». Et ait Samuel ad viros Israel: «Vadat unusquisque in civitatem suam».

Note al testo

16 Boves vestros - Lege cum Gr beqarkem; TM «iuvenes vestros»