Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Maccabaeorum - 8

Secundus Maccabaeorum

8 1Iudas vero Maccabaeus et, qui cum illo erant, introeuntes latenter in castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum.
2Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur; et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis;
3et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti solo complanari et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret;
4memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his.
5At Maccabaeus, congregata multitudine, intolerabilis iam gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa.
6Et civitates et castella superveniens improvisus succendebat et opportuna loca occupans non paucos hostium in fugam convertens,
7maxime noctes in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et fama virtutis eius ubique diffundebatur.

8Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius in prosperitatibus procedere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae et Phoenicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis.
9At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus, ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum.
10Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo milia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret;
11statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
12Iudas autem, ubi comperit de Nicanoris adventu, indicavit his, qui secum erant, exercitus praesentiam.
13Ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur et in alios locos seipsos transferebant;
14alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent:
15et si non propter eos, sed tamen propter testamenta ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos.
16Convocatis autem Maccabaeus sex milibus, qui cum ipso erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter contenderent,
17ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
18«Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos autem in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et universum mundum uno nutu delere, confidimus».
19Cum autem admonuisset eos et de auxiliis, quae facta sunt erga parentes, et de illo sub Sennacherib, ut centum octoginta quinque milia perierunt,
20et de illo in Babilonia, in proelio quod eis adversus Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus Macedonum — Macedonibus haesitantibus, ipsi octo milia peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de caelo et beneficia plurima consecuti sunt —;
21quibus verbis cum eos constantes effecisset et paratos pro legibus et patria mori, in quattuor quasdam partes exercitum divisit.
22Constitutis itaque fratribus suis ducibus uniuscuiusque ordinis, Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis unicuique millenis et quingentenis,
insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore.    
23 Eleazaro – Ita cum mss 55 (cfr. 1Mac 2,5); alii mss (cfr. La) «Esdra», qui - iuxta LaVBM et Arm – legit librum
24Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.
25Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant, abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt hora conclusi;
26nam erat ante sabbatum, quam ob causam non perseveraverunt insequentes eos.
27Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
28Post sabbatum vero debilitatis et viduis et orphanis portione de spoliis data, residua ipsi cum pueris partiti sunt.
29His itaque gestis et communi facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur.

30Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes.
31Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt.
32Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt, virum scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat;
33et cum epinicia agerent in patria, eos, qui sacras ianuas incenderant, et Callisthenem succenderunt, qui in quoddam domicilium fugerat; et dignam pro impietate mercedem tulit.
34Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat,
35humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu exercitus.
36Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.

Note al testo

23 Eleazaro – Ita cum mss 55 (cfr. 1Mac 2,5); alii mss (cfr. La) «Esdra», qui - iuxta LaVBM et Arm – legit librum