Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Regum - 2

Secundus Regum

2 1Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis;
2dixitque Elias ad Eliseum: «Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel». Cui ait Eliseus: «Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te». Cumque descendissent Bethel,
3egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: «Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo?». Qui respondit: «Et ego novi, silete».
4Dixit autem ei Elias: «Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho». Et ille ait: «Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te». Cumque venissent Ierichum,
5accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: «Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo?». Et ait: «Et ego novi, silete».
6Dixit autem ei Elias: «Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem». Qui ait: «Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te». Ierunt igitur ambo pariter,
7et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.
8Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.

9Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: «Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te». Dixitque Eliseus: «Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me».
10Qui respondit: «Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit».
11Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum.

12Eliseus autem videbat et clamabat: «Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!». Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes.
13Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis.
Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: «Ubi est Deus Eliae etiam nunc?». Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
14 Etiam nunc - Lege cum Gr ’ēfô; TM «etiam ille»

15Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: «Requievit spiritus Eliae super Eliseum». Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram
16dixeruntque illi: «Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium». Qui ait: «Nolite mittere!».
17Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret: «Mittite». Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt
18et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Iericho dixitque eis: «Numquid non dixi vobis: Nolite ire?”.

19Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: «Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium».
20At ille ait: «Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal». Qui cum attulissent,
21egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: «Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium».
22Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est.

23Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: «Ascende, calve; ascende, calve!».
24Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
25Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.

Note al testo

14 Etiam nunc - Lege cum Gr ’ēfô; TM «etiam ille»