Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Amos - 1

Amos

1 1Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum.

2Et dixit:
«Dominus de Sion rugit
et de Ierusalem dat vocem suam;
et lugent pascua pastorum,
et exsiccatur vertex Carmeli».

3Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Damasci
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,

4mittam ignem in domum Hazael,
et devorabit aedes Benadad;

5conteram vectem Damasci
et disperdam habitatorem de Biceataven
et tenentem sceptrum de Betheden;
et transferetur populus Syriae Cir»,
dicit Dominus.

6Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Gazae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod transtulerint captivitatem perfectam,
ut traderent eam in Edom,

7mittam ignem in murum Gazae,
et devorabit aedes eius;

8disperdam habitatorem de Azoto
et tenentem sceptrum de Ascalone;
convertam manum meam super Accaron,
et peribunt reliqui Philisthinorum»,
dicit Dominus Deus.

9Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Tyri
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom
et non sint recordati foederis fratrum,

10mittam ignem in murum Tyri,
et devorabit aedes eius».

Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Edom
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum
et violaverit misericordiam eius
et tenuerit ultra furorem suum
et indignationem suam servaverit usque in finem,
11 Et tenuerit – Lege cum Syr et Vg wajjiṭṭor; TM «et rapuerit»

12mittam ignem in Theman,
et devorabit aedes Bosrae».

13Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus filiorum Ammon
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod dissecuerint praegnantes Galaad
ad dilatandum terminum suum,

14succendam ignem in muro Rabba,
et devorabit aedes eius in ululatu in die belli
et in turbine in die procellae;

15et ibit rex eorum in captivitatem,
ipse et principes eius simul»,
dicit Dominus.

Note al testo

11 Et tenuerit – Lege cum Syr et Vg wajjiṭṭor; TM «et rapuerit»