Nova Vulgata22,1Haec dicit Dominus: «Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem,
Nova Vulgata mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;
2Et voce – Lege cum paucis mss Hebraicis et Graecis et Syr ûbeqôl; TM «voce»
Nova Vulgata 2,3disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo», dicit Dominus.
Nova Vulgata 2,4Haec dicit Dominus: «Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint — deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum —
Nova Vulgata 2,5mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem».
Nova Vulgata 2,6Haec dicit Dominus: «Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;
Nova Vulgata qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
7Qui contriverint – Lege cum Gr et Vg gaššāfim; TM «qui anhelaverint»
Nova Vulgata 2,8et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.
Nova Vulgata 2,9Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.
Nova Vulgata 2,10Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;
Nova Vulgata 2,11et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus.
Nova Vulgata 2,12Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: “Ne prophetetis”.
Nova Vulgata 2,13Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;
Nova Vulgata 2,14deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam;
Nova Vulgata tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam,
15Salvabitur – Lege cum Gr, Syr, Targ et Vg jimmālēṭ; TM «non salvabit»
Nova Vulgata 2,16et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die», dicit Dominus.