Nova Vulgata33,1Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens:
Nova Vulgata 3,2«Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
Nova Vulgata 3,3Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint?
Nova Vulgata 3,4Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
Nova Vulgata Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit?
5Super terram – Lege cum Gr ‛al-hā’āreṣ; TM «super laqueum terrae»
Nova Vulgata 3,6Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit?
Nova Vulgata 3,7Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
Nova Vulgata 3,8Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
Nova Vulgata Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: “Congregamini super montes Samariae”; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius.
9Assyriae (ad litt. in Assyria) – Lege cum Gr be’aššûr; TM «in Azoto»
Nova Vulgata 3,10Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes violentiam et rapinas in aedibus suis».
Nova Vulgata Propterea haec dicit Dominus Deus: «Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae».
11Circumdabit – Lege cum Syr jesôbēb; TM «et circum»
11Detrahetur – Lege cum paucis mss Syriacis, Targ et Vg wehûrad; TM «detrahet»
Nova Vulgata Haec dicit Dominus: «Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria, in margine lectuli et in Damasci grabato.
12Et in Famasci grabato – Lege ûb’ereś dammeśeq; TM «et in Damasco grabatum»
Nova Vulgata 3,13Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus, Deus exercituum:
Nova Vulgata 3,14In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram;
Nova Vulgata 3,15et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae», dicit Dominus.