Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Amos - 5

Amos

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 5 5,1Audite verbum istud,
quod ego levo super vos,
planctum, domus Israel:
Nova Vulgata
5,2Cecidit, non adiciet ut resurgat
virgo Israel;
proiecta est in terram suam,
non est qui suscitet eam.
Nova Vulgata
5,3Quia haec dicit Dominus Deus:
«Urbs, de qua egrediebantur mille,
relinquentur in ea centum;
et de qua egrediebantur centum,
relinquentur in ea decem
pro domo Israel».
Nova Vulgata
5,4Quia haec dicit Dominus domui Israel:
«Quaerite me et vivetis;
Nova Vulgata
5,5et nolite quaerere Bethel
et in Galgalam nolite intrare
et in Bersabee nolite transire,
quia Galgala captiva ducetur,
et Bethel erit iniquitas».
Nova Vulgata
5,6Quaerite Dominum et vivite;
ne forte invadat sicut ignis
domum Ioseph,
et devoret, et non sit
qui exstinguat Bethel.
Nova Vulgata
5,7Qui convertunt in absinthium iudicium
et iustitiam in terram deiciunt.
Nova Vulgata
5,8Qui facit stellas Pliadis et Orionem
et convertit in mane tenebras
et diem in noctem obscurat;
qui vocat aquas maris
et effundit eas super faciem terrae;
Dominus nomen eius.
Nova Vulgata
Qui micare facit vastitatem super robustum
et vastitatem super arcem affert.
9 Affert – Lege cum Syr, Gr et Vg bî’; TM «venit»
Nova Vulgata
5,10Odio habuerunt corripientem in porta
et loquentem perfecte abominati sunt.
Nova Vulgata
5,11Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem
et portionem frumenti abstulistis ab eo,
domos quadro lapide aedificastis
et non habitabitis in eis,
vineas plantastis amantissimas
et non bibetis vinum earum.
Nova Vulgata
5,12Quia cognovi multa scelera vestra
et fortia peccata vestra,
opprimentes iustum, accipientes munus
et pauperes deprimentes in porta.
Nova Vulgata
5,13Ideo prudens in tempore illo tacet,
quia tempus malum est.
Nova Vulgata
5,14Quaerite bonum et non malum,
ut vivatis,
ita ut sit Dominus, Deus exercituum,
vobiscum, sicut dixistis.
Nova Vulgata
5,15Odite malum et diligite bonum
et constituite in porta iudicium,
si forte misereatur Dominus, Deus exercituum,
reliquiis Ioseph.
Nova Vulgata
Propterea haec dicit Dominus,
Deus exercituum, dominator:
«In omnibus plateis planctus,
et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”;
et vocabunt agricolam ad luctum
et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
16 Et ad planctum – Lege we’el-mispēd; TM «et planctus ad»
Nova Vulgata
5,17Et in omnibus vineis erit luctus,
quia pertransibo in medio tui»,
dicit Dominus.
Nova Vulgata
5,18Vae desiderantibus diem Domini!
Ad quid vobis dies Domini?
Tenebrae et non lux.
Nova Vulgata
5,19Quomodo si fugiat vir a facie leonis,
et occurrat ei ursus;
et ingrediatur domum
et innitatur manu sua super parietem,
et mordeat eum coluber.
Nova Vulgata
5,20Numquid non tenebrae dies Domini et non lux?
Et caligo sine splendore in ea?
Nova Vulgata
5,21«Odi, proieci festivitates vestras
et non delector coetibus vestris.
Nova Vulgata
Quod si obtuleritis mihi holocautomata,
oblationes vestras non suscipiam
et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.
22 Et sacrificia – Lege wešalmê; TM «et sacrificium»
Nova Vulgata
5,23Aufer a me tumultum carminum tuorum,
et canticum lyrarum tuarum non audiam.
Nova Vulgata
5,24Et affluat quasi aqua iudicium,
et iustitia quasi torrens perennis.
Nova Vulgata
Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto
quadraginta annis, domus Israel?
25 Et oblationes – Lege cum Targ, Syr et Gr ûminḥot; TM «et oblationem»
Nova Vulgata
Et portastis Saccut regem vestrum,
et Caivan, imagines vestras,
sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.
26 Caivan – Lege kêwān; TM «statuam»
Nova Vulgata
5,27Et migrare vos faciam trans Damascum»,
dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.