Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Baruch - 4

Baruch

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 4
4,1Ipsa est liber praeceptorum Dei
et lex, quae permanet in aeter num.
Omnes, qui tenent eam, ad vitam;
qui autem relinquunt eam, morientur.
Nova Vulgata
4,2Convertere, Iacob, et apprehende eam;
perambula ad splendorem in lumine eius.
Nova Vulgata
4,3Noli dare alteri gloriam tuam
et dignitates tuas genti alienae.
Nova Vulgata
4,4Beati sumus, Israel,
quia, quae placent Deo, nobis nota sunt.
Nova Vulgata
4,5Confide, popule meus,
memoria Israel:
Nova Vulgata
4,6venumdati estis gentibus
non in perditionem,
sed, quia irritastis Deum,
traditi estis adversariis.
Nova Vulgata
4,7Exacerbastis enim eum, qui fecit vos,
sacrificantes daemonibus et non Deo.
Nova Vulgata
4,8Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum,
et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem.
Nova Vulgata
4,9Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo
et dixit: «Audite, vicinae Sion:
Superinduxit mihi Deus luctum magnum.
Nova Vulgata
4,10Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum,
quam superinduxit illis Aeternus.
Nova Vulgata
4,11Nutrivi enim illos cum iucunditate,
dimisi autem illos cum fletu et luctu.
Nova Vulgata
4,12Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis;
desolata sum propter peccata filiorum meorum,
quia declinaverunt a lege Dei.
Nova Vulgata
4,13Iustificationes autem eius non cognoverunt
neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei
neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt.
Nova Vulgata
4,14Veniant vicinae Sion;
et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum,
quam superinduxit illis Aeternus.
Nova Vulgata
4,15Superinduxit enim illis gentem de longinquo,
gentem improbam et alterius linguae,
qui non sunt reveriti senem
neque parvulorum miserti sunt
Nova Vulgata
4,16et abduxerunt dilectos viduae
et a filiabus unicam desolaverunt».
Nova Vulgata
4,17Ego autem, quid possum adiuvare vos?
Nova Vulgata
4,18Qui enim superinduxit in vos mala,
eripiet vos de manu inimicorum vestrorum.
Nova Vulgata
4,19Abite, filii, abite;
ego enim derelicta sum sola.
Nova Vulgata
4,20Exui me stola pacis,
indui autem me cilicio obsecrationis meae,
clamabo ad Aeternum in diebus meis.
Nova Vulgata
4,21Confidite, filii, clamate ad Deum,
et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum.
Nova Vulgata
4,22Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram;
et venit mihi gaudium a Sancto
super misericordia, quae veniet vobis cito
ab Aeterno, salutari vestro.
Nova Vulgata
4,23Emisi enim vos cum luctu et fletu;
reddet autem mihi vos Deus
cum gaudio et laetitia in aeternum.
Nova Vulgata
4,24Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem,
sic videbunt cito a Deo vestram salutem,
quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni.
Nova Vulgata
4,25Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit;
persecutus est te inimicus tuus,
sed cito videbis perditionem
in cervicem eorum ascendentem.
Nova Vulgata
4,26Delicati mei ambulaverunt vias asperas,
ducti sunt ut grex direptus ab inimicis.
Nova Vulgata
4,27Confidite, filii, et clamate ad Deum;
erit enim vestra ab inductore memoria.
Nova Vulgata
4,28Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo,
conversi decuplate studium quaerendi eum;
Nova Vulgata
4,29qui enim induxit in vos mala,
inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra.
Nova Vulgata
4,30Confide, Ierusalem;
consolabitur enim te, qui te nominavit.
Nova Vulgata
4,31Miseri, qui te nocuerunt
et qui exsultati sunt in casu tuo!
Nova Vulgata
4,32Miserae civitates, quibus servierunt filii tui;
misera, quae accepit filios tuos!
Nova Vulgata
4,33Sicut enim gavisa est in tua ruina
et laetata est in tuo casu,
Nova Vulgata
4,34Et amputabo exsultationem multitudinis,
et laetitia eius erit in luctum.
Nova Vulgata
4,35Ignis enim superveniet illi ab Aeterno
in dies longinquos,
et inhabitabitur a daemoniis plurimum temporis.
Nova Vulgata
4,36Circumspice ad orientem, Ierusalem,
et vide iucunditatem, quae a Deo tibi superventura est.
Nova Vulgata
4,37Ecce veniunt filii tui, quos emisisti,
veniunt congregati ab ortu usque ad occasum
verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria.