Nova Vulgata5 5,1Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.
Nova Vulgata 5,2Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni.
Nova Vulgata 5,3Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum.
Nova Vulgata 5,4Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei.
Nova Vulgata 5,5Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei.
Nova Vulgata 5,6Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni;
Nova Vulgata 5,7constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei.
Nova Vulgata 5,8Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei.
Nova Vulgata 5,9Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso.