Nova Vulgata6 6,1Exemplum epistulae, quam mi sit Ieremias ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est ei a Deo. Propter peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum.
Nova Vulgata6,2Ingressi itaque in Babylonem, eritis illic annis pluribus et tempus longum usque ad generationes septem; post hoc autem educam vos inde cum pace.
Nova Vulgata6,3Nunc autem videbitis in Babylone deos argenteos et aureos et ligneos in umeris portari, ostentantes metum gentibus.
Nova Vulgata6,4Cavete ergo, ne et vos assimilati assimilemini alienigenis, et metus vos capiat in ipsis.
Nova Vulgata6,5Videntes turbam ante et retro adorantem eos, dicite autem in corde vestro: «Te oportet adorare, Domine».
Nova Vulgata6,6Angelus enim meus vobiscum est; ipse autem exquiret animas vestras.
Nova Vulgata6,7Nam lingua eorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui.
Nova Vulgata6,8Et sicut virgini ornatum amanti, accepto auro fabricantur
Nova Vulgata6,9coronas super capita deorum suorum. Interdum autem accidit etiam, ut sacerdotes, subtrahentes a diis aurum et argentum, erogent illud in semetipsos
Nova Vulgata6,10et dent ex ipso et prostitutis in lupanari. Et ornant illos ut homines vestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos.
Nova Vulgata6,11Hi autem non liberantur ab aerugine et tinea.
Nova Vulgata6,12Opertis illis veste purpurea, extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos.
Nova Vulgata6,13Et sceptrum habet ut homo, iudex regionis, qui in se peccantem non interficiet.
Nova Vulgata6,14Habet etiam gladium in manu dextera et securim, se autem de bello et a latronibus non liberabit. Unde notum est quia non sunt dii;
Nova Vulgata6,15non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile fit, tales sunt dii eorum.
Nova Vulgata6,16Collocatis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere ex pedibus introeuntium.
Nova Vulgata6,17Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur.
Nova Vulgata6,18Lucernas accendunt et quidem plures quam sibi ipsis, quarum nullam videre possunt.
Nova Vulgata6,19Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt.
Nova Vulgata6,20Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit.
Nova Vulgata6,21Super corpus eorum et super caput volitant noctuae et hirundines et aves, similiter et cattae.
Nova Vulgata6,22Unde scietis quia non sunt dii; non ergo timueritis eos.
Nova Vulgata 6,23Aurum enim, quod circa se habent ad speciem, nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebit; neque enim, cum conflabantur, sentiebant.
Nova Vulgata6,24Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non est.
Nova Vulgata6,25Sine pedibus, in umeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus; confunduntur et, qui excolunt ea,
Nova Vulgata6,26propter quod, ne forte cadat in terram, per ipsos erigetur. Neque, si quis illud erectum statuerit, per semetipsum movebitur neque, si inclinatum fuerit, erigetur; sed sicut mortuis munera illis apponuntur.
Nova Vulgata6,27Hostias vero eorum sacerdotes eorum vendunt et abutuntur; similiter et uxores eorum, ex ipsis partes sale condientes, neque mendico neque infirmo aliquid impertiunt. De sacrificiis eorum menstruatae et fetae contingunt.
Nova Vulgata6,28Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos.
Nova Vulgata 6,29Unde enim vocabuntur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis et aureis et ligneis,
Nova Vulgata6,30et in domibus illorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
Nova Vulgata6,31Rugiunt autem clamantes coram diis suis sicut in cena mortui.
Nova Vulgata6,32A vestimento eorum auferunt sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos.
Nova Vulgata6,33Neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si bonum, poterint retribuere; neque constituere regem possunt neque auferre.
Nova Vulgata6,34Similiter neque divitias neque aes poterunt dare. Si quis illis votum voverit nec reddiderit, non requirent.
Nova Vulgata6,35De morte hominem non liberabunt neque infirmiorem a potentiore eripient.
Nova Vulgata6,36Hominem caecum ad visum non restituent, de necessitate hominem non liberabunt.
Nova Vulgata6,37Viduae non miserebuntur neque orphano benefacient.
Nova Vulgata6,38Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.
Nova Vulgata6,39Quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos?
Nova Vulgata 6,40Adhuc etiam ipsi Chaldaei non honorant ea; qui cum viderint mutum non posse loqui, afferunt Bel postulantes illum loqui,
Nova Vulgata6,41quasi ipse possit sentire. Et non possunt ipsi, cum intellexerint, relinquere ea; sensum enim non habent.
Nova Vulgata6,42Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem;
Nova Vulgata6,43cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus.
Nova Vulgata6,44Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos?
Nova Vulgata 6,45A fabris et ab aurificibus facti sunt; nihil aliud erunt, nisi id quod volunt artifices.
Nova Vulgata6,46Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii?
Nova Vulgata6,47Reliquerunt enim falsa et opprobrium postea futuris.
Nova Vulgata6,48Nam cum supervenerit illis proelium et mala, cogitant apud se sacerdotes, ubi se abscondant cum illis.
Nova Vulgata6,49Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis?
Nova Vulgata6,50Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est.
Nova Vulgata6,51Cui ergo non notum est quod non sunt dii?
Nova Vulgata 6,52Regem enim regioni non suscitabunt neque pluviam hominibus dabunt.
Nova Vulgata6,53Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae.
Nova Vulgata6,54Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.
Nova Vulgata6,55Regi autem et hostibus non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt?
Nova Vulgata 6,56Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et inaurati et inargentati;
Nova Vulgata6,57quibus hi fortiores sunt, quia aurum et argentum et vestimentum, quo operti sunt, auferent illis et abibunt; nec illi sibi auxilium ferent.
Nova Vulgata6,58Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii.
Nova Vulgata6,59Sol quidem et luna et sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, oboediunt;
Nova Vulgata6,60similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est; eodem modo et spiritus in omni regione spirat;
Nova Vulgata6,61et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est;
Nova Vulgata6,62ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit, quod praeceptum est: haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt.
Nova Vulgata6,63Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus.
Nova Vulgata6,64Scientes itaque quia non sunt dii, ne timueritis eos.
Nova Vulgata 6,65Neque enim regibus maledicent neque benedicent.
Nova Vulgata6,66Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.
Nova Vulgata6,67Bestiae meliores sunt illis, quae possunt, fugientes sub tegumentum, prodesse sibi.
Nova Vulgata6,68Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii; propter quod ne timueritis eos.
Nova Vulgata6,69Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii; propter quod ne timueritis eos.
Nova Vulgata6,70Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati.
Nova VulgataA purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione.
71Bysso – Gr marmárou; confusio circa sensum verbi Hebraici šēš (= byssus et marmor)
Nova Vulgata6,72Melior est ergo homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.