Nova Vulgata33,1In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni.
Nova Vulgata 3,2«Surgam et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea». Quaesivi illum et non inveni.
Nova Vulgata 3,3Invenerunt me vigiles, qui circumeunt civitatem: «Num, quem diligit anima mea, vidistis?».
Nova Vulgata 3,4Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima mea; tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae.
Nova Vulgata 3,5Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
Nova Vulgata 3,6Quid hoc, quod ascendit per desertum sicut virgula fumi, aromatizans tus et myrrham et universum pulverem pigmentarii?
Nova Vulgata 3,7En lectulum Salomonis. Sexaginta fortes ambiunt illum ex fortissimis Israel,
Nova Vulgata 3,8omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
Nova Vulgata 3,9Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;
Nova Vulgata columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, sedile purpureum: medium eius stratum ebeneum. Filiae Ierusalem,
10Ebeneum – Lege hobnîm, vel ’ăbānîm; TM «amor», extra contextum orationis
Filiae – Omittendum mi(n) «ex» ante benôt, et transferendum atnaḥ ante idem verbum
Nova Vulgata 3,11egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius.