Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Canticum Canticorum - 6

Canticum Canticorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 6 6,1Quo abiit dilectus tuus,
o pulcherrima mulierum?
Quo declinavit dilectus tuus,
et quaeremus eum tecum?
Nova Vulgata
6,2Dilectus meus descendit in hortum suum
ad areolam aromatum,
ut pascatur in hortis
et lilia colligat.
Nova Vulgata
6,3Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,
qui pascitur inter lilia.
Nova Vulgata
6,4Pulchra es, amica mea, sicut Thersa,
decora sicut Ierusalem,
terribilis ut castrorum acies ordinata.
Nova Vulgata
6,5Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me conturbant.
Capilli tui sicut grex caprarum,
quae descenderunt de Galaad.
Nova Vulgata
6,6Dentes tui sicut grex ovium,
quae ascenderunt de lavacro:
omnes gemellis fetibus,
et sterilis non est in eis.
Nova Vulgata
6,7Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae
per velamen tuum.
Nova Vulgata
6,8Sexaginta sunt reginae,
et octoginta concubinae,
et adulescentularum non est numerus;
Nova Vulgata
6,9una est columba mea, perfecta mea,
una est matri suae,
electa genetrici suae.
Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt;
reginae et concubinae, et laudaverunt eam:
Nova Vulgata
6,10«Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna,
electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata?».
Nova Vulgata
6,11Descendi in hortum nucum,
ut viderem poma convallium
et inspicerem, si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
Nova Vulgata
6,12Non advertit animus meus,
cum posuit me in quadrigas principis populi mei.