Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Canticum Canticorum - 7

Canticum Canticorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 7 7,1Convertere, convertere, Sulamitis;
convertere, convertere, ut intueamur te.
Quid aspicitis in Sulamitem,
cum saltat inter binos choros?
Nova Vulgata
7,2Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis,
filia principis!
Flexurae femorum tuorum sicut monilia,
quae fabricata sunt manu artificis.
Nova Vulgata
7,3Gremium tuum crater tornatilis:
numquam indigeat vino mixto;
venter tuus sicut acervus tritici
vallatus liliis.
Nova Vulgata
7,4Duo ubera tua sicut duo hinnuli,
gemelli capreae,
Nova Vulgata
7,5collum tuum sicut turris eburnea.
Oculi tui sicut piscinae in Hesebon,
quae sunt ad portam Bathrabbim;
nasus tuus sicut turris Libani,
quae respicit contra Damascum.
Nova Vulgata
7,6Caput tuum ut Carmelus,
et comae capitis tui sicut purpura;
rex vincitur cincinnis.
Nova Vulgata
7,7Quam pulchra es et quam decora,
carissima, in deliciis!
Nova Vulgata
7,8Statura tua assimilata est palmae,
et ubera tua botris.
Nova Vulgata
7,9Dixi: «Ascendam in palmam
et apprehendam fructus eius».
Et erunt ubera tua sicut botri vineae,
et odor oris tui sicut malorum.
Nova Vulgata
7,10Guttur tuum sicut vinum optimum,
dignum dilecto meo ad potandum,
labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Nova Vulgata
7,11Ego dilecto meo,
et ad me appetitus eius.
Nova Vulgata
Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,
commoremur in villis;
12 Principis populi – Lege nādîb ’ammî; TM ammî nādîb
Nova Vulgata 7,13mane properabimus ad vineas,
videbimus; si floruit vinea,
si flores aperiuntur,
si floruerunt mala punica;
ibi dabo tibi amores meos.
Nova Vulgata
7,14Mandragorae dederunt odorem;
in portis nostris omnia poma optima,
nova et vetera,
dilecte mi, servavi tibi.