Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Canticum Canticorum - 8

Canticum Canticorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 8 8,1Quis mihi det te fratrem meum,
sugentem ubera matris meae,
ut inveniam te foris et deosculer te,
et iam me nemo despiciat?
Nova Vulgata
8,2Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae;
ibi me doceres,
et darem tibi poculum ex vino condito
et mustum malorum granatorum meorum.
Nova Vulgata
8,3Laeva eius sub capite meo,
et dextera illius amplexatur me.
Nova Vulgata 8,4Adiuro vos, filiae Ierusalem,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit.
Nova Vulgata
Quae est ista, quae ascendit de deserto
innixa super dilectum suum?
Sub arbore malo suscitavi te;
ibi parturivit te mater tua,
ibi parturivit te genetrix tua.
5 Genetrix – Lege jōladtēk cum Gr et Syr; TM «parturivit», quod est repetitio sine sensu
Nova Vulgata
Pone me ut signaculum super cor tuum,
ut signaculum super brachium tuum,
quia fortis est ut mors dilectio,
dura sicut infernus aemulatio;
lampades eius lampades ignis
atque flammae divinae.
6 Flamme divinae – Divide šalhebet jāh, quod in TM unum verbum facit
Nova Vulgata
8,7Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem,
nec flumina obruent illam;
si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione,
quasi nihil despicient eum.
Nova Vulgata
8,8Soror nostra parva
et ubera non habet;
quid faciemus sorori nostrae
in die, quando alloquenda est?
Nova Vulgata
8,9Si murus est,
aedificemus super eum propugnacula argentea;
si ostium est,
compingamus illud tabulis cedrinis.
Nova Vulgata
8,10Ego murus,
et ubera mea sicut turris;
ex quo facta sum coram eo
quasi pacem reperiens.
Nova Vulgata
8,11Vinea fuit Salomoni
in Baalhamon.
Tradidit eam custodibus;
vir affert pro fructu eius
mille argenteos.
Nova Vulgata
8,12Vinea mea coram me est;
mille tibi, Salomon,
et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
Nova Vulgata
8,13Quae habitas in hortis,
amici auscultant,
fac me audire vocem tuam.
Nova Vulgata
8,14Fuge, dilecte mi,
et assimilare capreae
hinnuloque cervorum
super montes aromatum.