Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Danielis - 1

Danielis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 1 1,1Anno tertio regni Ioachim regis Iudae venit Nabuchodonosor rex Babylonis Ierusalem et obsedit eam;
Nova Vulgata 1,2et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar in domum deorum suorum et vasa intulit in domum thesauri deorum suorum.

Nova Vulgata
1,3Et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum
Nova Vulgata 1,4pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguam Chaldaeorum.
Nova Vulgata 1,5Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis.
Nova Vulgata 1,6Fuerunt ergo inter eos de filiis Iudae Daniel, Ananias, Misael et Azarias.
Nova Vulgata 1,7Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina: Danieli Baltassar et Ananiae Sedrac, Misaeli Misac et Azariae Abdenago.
Nova Vulgata
1,8Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius, et rogavit eunuchorum praepositum, ne contaminaretur.
Nova Vulgata 1,9Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum;
Nova Vulgata 1,10et ait princeps eunuchorum ad Daniel: «Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi».
Nova Vulgata 1,11Et dixit Daniel ad custodem, quem constituerat princeps eunuchorum super Daniel, Ananiam, Misael et Azariam:
Nova Vulgata 1,12«Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum;
Nova Vulgata 1,13et videantur in conspectu tuo vultus nostri et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio, et, sicut videris, facies cum servis tuis».

Nova Vulgata
1,14Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.
Nova Vulgata 1,15Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
Nova Vulgata 1,16Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina.
Nova Vulgata
1,17Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum.
Nova Vulgata 1,18Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
Nova Vulgata 1,19Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universis tales ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis.
Nova Vulgata 1,20Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno eius.
Nova Vulgata 1,21Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.