Nova Vulgata1313,1Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioachim;
Nova Vulgata13,2et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum;
Nova Vulgata13,3parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis.
Nova Vulgata13,4Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.
Nova Vulgata13,5Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum.
Nova Vulgata13,6Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
Nova Vulgata13,7Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.
Nova Vulgata13,8Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius
Nova Vulgata13,9et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum.
Nova Vulgata13,10Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum;
Nova Vulgata13,11erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.
Nova Vulgata13,12Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
Nova Vulgata13,13«Eamus domum, quia prandi hora est». Et egressi recesserunt a se.
Nova Vulgata13,14Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
Nova Vulgata 13,15Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, aestus quippe erat.
Nova Vulgata13,16Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam.
Nova Vulgata13,17Dixit ergo puellis: «Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver».
Nova Vulgata13,18Et fecerunt, sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.
Nova Vulgata13,19Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt:
Nova Vulgata13,20«Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum.
Nova Vulgata13,21Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te».
Nova Vulgata13,22Ingemuit Susanna et ait: «Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras;
Nova Vulgata13,23sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini».
Nova Vulgata13,24Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam,
Nova Vulgata13,25et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii.
Nova Vulgata 13,26Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei.
Nova Vulgata13,27Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die crastina,
Nova Vulgata13,28cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent eam;
Nova Vulgata13,29et dixerunt coram populo: «Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim»; et miserunt.
Nova Vulgata13,30Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.
Nova Vulgata13,31Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie.
Nova Vulgata13,32At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius.
Nova Vulgata13,33Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam.
Nova Vulgata13,34Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius;
Nova Vulgata13,35quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Nova Vulgata13,36Et dixerunt presbyteri: «Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas;
Nova Vulgata13,37venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
Nova Vulgata13,38Porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri.
Nova Vulgata13,39Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis, exilivit.
Nova Vulgata13,40Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus».
Nova Vulgata13,41Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem.
Nova Vulgata 13,42Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: «Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
Nova Vulgata13,43tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me».
Nova Vulgata 13,44Exaudivit autem Dominus vocem eius.
Nova Vulgata13,45Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel;
Nova Vulgata13,46et exclamavit voce magna: «Innocens ego sum a sanguine huius».
Nova Vulgata13,47Et conversus omnis populus ad eum dixit: «Quis est iste sermo, quem tu locutus es?».
Nova Vulgata13,48Qui cum staret in medio eorum, ait: «Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!
Nova Vulgata13,49Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam».
Nova Vulgata13,50Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: «Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis».
Nova Vulgata13,51Et dixit ad eos Daniel: «Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos».
Nova Vulgata13,52Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: «Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius,
Nova Vulgata13,53iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”.
Nova Vulgata13,54Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi». Qui ait: «Sub schino».
Nova Vulgata13,55Dixit autem Daniel: «Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium».
Nova Vulgata13,56Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: «Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.
Nova Vulgata13,57Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram.
Nova Vulgata13,58Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi». Qui ait: «Sub prino».
Nova Vulgata13,59Dixit autem ei Daniel: «Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos».
Nova Vulgata13,60Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se.
Nova Vulgata13,61Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum,
Nova Vulgata13,62ut facerent secundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
Nova Vulgata13,63Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
Nova Vulgata13,64Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.