Nova Vulgata22,1Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Rubri, sicut mihi dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore.
Nova Vulgata2,2Dixitque Dominus ad me:
Nova Vulgata2,3“Sufficit vobis circuire montem istum; ite contra aquilonem.
Nova Vulgata2,4Et populo praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
Nova Vulgata2,5Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra eos; neque enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
Nova Vulgata2,6Cibos emetis ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et bibetis.
Nova Vulgata2,7Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”.
Nova Vulgata Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod ducit in desertum Moab.
8Per viam - Lege cum Gr et Vg derek; TM «a via»
Nova Vulgata2,9Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem.
Nova Vulgata2,10— Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim;
Nova Vulgata2,11ipsi quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique Moabitae appellant eos Emim.
Nova Vulgata2,12In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit eis Dominus —.
Nova Vulgata2,13Surgite ergo et transite torrentem Zared”. Et transivimus torrentem Zared.
Nova Vulgata 2,14Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus,
Nova Vulgata2,15cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
Nova Vulgata 2,16Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio populi,
Nova Vulgata2,17locutus est Dominus ad me dicens:
Nova Vulgata2,18“Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar;
Nova Vulgata2,19et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem.
Nova Vulgata2,20— Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt Raphaim in ea, quos Ammonitae vocant Zomzommim,
Nova Vulgata2,21populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis,
Nova Vulgata2,22sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horim et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens.
Nova Vulgata2,23Hevaeos quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi de Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis —.
Nova Vulgata2,24Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium.
Nova Vulgata2,25Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”.
Nova Vulgata 2,26Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens:
Nova Vulgata2,27Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram;
Nova Vulgata2,28alimenta pretio vende mihi, ut vescar, aquam pecunia tribue mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas transitum,
Nova Vulgata2,29sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
Nova Vulgata 2,30Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die.
Nova Vulgata2,31Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”.
Nova Vulgata 2,32Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iasa,
Nova Vulgata2,33et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.
Nova Vulgata2,34Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem,
Nova Vulgata2,35absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et spoliis urbium, quas cepimus.
Nova Vulgata2,36Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,
Nova Vulgata2,37absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.