Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 33

Deuteronomii

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 33 33,1Haec est benedictio, qua benedixit Moyses homo Dei filiis Israel ante mortem suam.
Nova Vulgata Et ait:
«Dominus de Sinai venit

et de Seir ortus est eis;

apparuit de monte Pharan

et venit in Meribathcades

de meridie eius in Asedoth.
2 Meribathcades - Lege meribat qādēš (cfr. 32,51); TM «de myriadibus sanctitatis»
Asedoth - Lege ’ašdot (cfr. Vg: Ios 12,3 «Asedothphasga» = «ascensus Phasga», ubi morantur Israelitae, cfr Dt 3,17; 34,1); TM ’ēšdāt (= Vg «ignea lex»?)
Nova Vulgata
33,3Vere diligit populos;

omnes sancti eius in manu illius sunt;

et, qui appropinquant pedibus tuis,

accipient de doctrina tua.
Nova Vulgata
33,4Legem praecepit nobis Moyses,

hereditatem multitudinis Iacob.
Nova Vulgata
33,5Et factus est apud dilectum rex,

congregatis principibus populi

cum tribubus Israel».
Nova Vulgata
33,6«Vivat Ruben et non moriatur,

et sit parvus in numero».
Nova Vulgata
33,7Haec est Iudae benedictio:

«Audi, Domine, vocem Iudae

et ad populum suum introduc eum.

Manus eius pugnabunt pro eo,

et adiutor illius contra adversarios eius eris».
Nova Vulgata
33,8De Levi quoque ait:

«Tummim et Urim tui

viro sancto tuo,

quem probasti in Massa

et cum quo litigasti ad aquas Meriba.
Nova Vulgata
33,9Qui dixit de patre suo et matre sua:

“Nescio vos”;

et fratres suos ignoravit

et filios suos nescivit.

Quia custodierunt eloquium tuum

et pactum tuum servaverunt.
Nova Vulgata
33,10Docebunt iudicia tua Iacob

et legem tuam Israel;

ponent thymiama in naribus tuis

et holocaustum super altare tuum.
Nova Vulgata
33,11Benedic, Domine, fortitudini eius

et opera manuum illius suscipe.

Percute lumbos inimicorum eius;

et, qui oderunt eum, non consurgant».
Nova Vulgata
De Beniamin ait:

«Amantissimus Domini
habitabit confidenter in eo;

Altissimus proteget eum tota die

et inter umeros illius requiescet».
12 Altissimus - Lege eljôn (cfr. Gr «Deus»); TM «super eum»
Nova Vulgata
33,13De Ioseph quoque ait:

«Benedicta a Domino terra eius:

donis caeli, rore

atque abysso subiacente,
Nova Vulgata
33,14fructibus solis

et donis mensium,
Nova Vulgata
33,15primitiis antiquorum montium

et donis collium aeternorum,
Nova Vulgata
33,16frugibus terrae et plenitudine eius.

Benedictio illius, qui apparuit in rubo,

 veniat super caput Ioseph

et super verticem nazaraei inter fratres suos;
Nova Vulgata
33,17quasi primogeniti tauri pulchritudo eius,

cornua unicornis cornua illius,

in ipsis ventilabit gentes

usque ad terminos terrae.

Hae sunt multitudines Ephraim,

et hae milia Manasse».
Nova Vulgata
33,18De Zabulon ait:

«Laetare, Zabulon, in exitu tuo,

et Issachar, in tabernaculis tuis!
Nova Vulgata
33,19Populos ad montem vocabunt,

ibi immolabunt victimas iustitiae.

Qui inundationem maris, quasi lac, sugent

et thesauros absconditos arenarum».
Nova Vulgata
33,20De Gad ait:

«Benedictus, qui dilatat Gad!

Quasi leo requiescit

dilaceratque brachium et verticem.
Nova Vulgata
33,21Et vidit primitias sibi,

quia ibi pars ducis erat reposita;

qui fuit cum principibus populi

et fecit iustitiam Domini

et iudicia sua cum Israel».
Nova Vulgata
33,22De Dan quoque ait:

«Dan catulus leonis

prosiliet largiter de Basan».
Nova Vulgata
33,23De Nephthali dixit:

«Nephthali satiabatur beneplacito,

et plenus erit benedictione Domini:

mare et meridiem possidebit».
Nova Vulgata
33,24De Aser quoque ait:

«Benedictus prae filiis Aser!

Sit placens fratribus suis,
et tingat in oleo pedem suum.
Nova Vulgata
33,25Ferrum et aes serae tuae,

sicut dies tui robur tuum».
Nova Vulgata
33,26«Non est ut Deus Iesurun,

qui ascendit super caelos ad auxilium tuum

et in magnificentia sua super nubes.
Nova Vulgata
33,27Habitaculum Deus antiquus,

et subter brachia sempiterna.

Eiciet a facie tua inimicum

dicetque: “Conterere!”.
Nova Vulgata
33,28Habitabit Israel confidenter,

et fons Iacob solus;

stillabunt in terra frumenti et vini,

caelique rorem.
Nova Vulgata
33,29Beatus tu, Israel! Quis similis tui,

popule, qui salvaris in Domino?

Ipse est scutum auxilii tui

et gladius gloriae tuae.

Blandientur tibi inimici tui,

et tu eorum altitudines calcabis».