Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 19

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 19 19,1Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Nova Vulgata 19,2Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
Nova Vulgata
19,3Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: «Haec dices domui Iacob
et annuntiabis filiis Israel:
Nova Vulgata
19,4Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis,
quomodo portaverim vos super alas aquilarum

et adduxerim ad me.

Nova Vulgata
19,5Si ergo audieritis vocem meam
et custodieritis pactum meum,

eritis mihi in peculium de cunctis populis;

mea est enim omnis terra.
Nova Vulgata
19,6Et vos eritis mihi regnum sacerdotum
et gens sancta.

Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel».
Nova Vulgata
19,7Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus.
Nova Vulgata 19,8Responditque universus populus simul: «Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus». Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum,
Nova Vulgata 19,9ait ei Dominus: «Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum».
    Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum,
Nova Vulgata 19,10qui dixit ei: «Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua
Nova Vulgata 19,11et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
Nova Vulgata 19,12Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur.
Nova Vulgata 19,13Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem».
Nova Vulgata 19,14Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua,
Nova Vulgata 19,15ait ad eos: «Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris».
Nova Vulgata
19,16Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
Nova Vulgata 19,17Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
Nova Vulgata 19,18Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
Nova Vulgata 19,19Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce.
Nova Vulgata
19,20Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
Nova Vulgata 19,21dixit ad eum: «Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
Nova Vulgata 19,22Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos».
Nova Vulgata 19,23Dixitque Moyses ad Dominum: «Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: “Pone terminos circa montem et sanctifica illum”».
Nova Vulgata 19,24Cui ait Dominus: «Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos».
Nova Vulgata 19,25Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis.